Articulus 188
An timor sit peccatum. 2. An contrarietur fortitudini. 3. An sit peccatum mortale. 4. An sit peccati diminutivus.
BONUM autem hominis est, ut secundum rationis regimen in omnibus gubernetur.1 Ab hoc autem deficit timor, non in quantum est passio, sed in quantum est fuga alicujus prosequendi vel sustinendi inordinata, videlicet contra rationis dictamen. De timore autem et de speciebus ejus, et de his quæ ad ipsum pertinent, in præcedentibus satis prædictum est.
Elucescit quoque, quod timor, prout est inordinatio appetitus sensitivi aliquid formidantis, sit vitium fortitudini oppositum : et hoc verum est de timore præcipuo qui est circa pericula mortis. Sed timor inordinatus communiter sumptus, in omni peccato includitur, sicut amor inordinatus ex quo ipse procedit. Nam quilibet virtuosus amat bonum suæ virtutis; et pariformiter vitiosus timet contrarium ejus quod diligit, ut intemperatus amissionem voluptatis, avarus perditionem pecuniæ. Quemadmodum autem spes est principium audaciæ, sic timor est desperationis origo. Amor vero, timoris est causa atque principium : nam nullus timet nisi contrarium ejus quod amat.
Denique inordinatio ista timoris qua homo fugit quod secundum rationem fugiendum non est, quandoque est solum in appetitu sensitivo : et sic est veniale peccatum. Si vero rationis consensus adveniat, tunc est quandoque mortale, et interdum veniale peccatum : mortale quidem, quando voluntas propter timoris impulsum aliquid omittit vel agit præcepto seu caritati contrarium; si autem id non sit ad salutem necessarium, tunc timor esset veniale peccatum.
Porro ratio dictat quædam quibusdam amplius esse fugienda, videlicet mala animæ plus quam damna rerum, et malum corporis, scilicet percussionem, mortem et vulnera, plus quam amissionem divitiarum. Si ergo aliquis causa vitandi pejus malum, incidat minus malum, non peccat, sed timor eum excusat : ut si quis a latronibus captus, promittat dare pecuniam quatenus mortem evadat. Si vero ex timore minoris mali incidat majus malum, non penitus excusatur a culpa; sed tamen aliqualiter excusatur, quia timor minuit rationem voluntarii. Sic ergo timor excusat, non in quantum est inordinatus, sed prout est quædam imperfecta coactio.
Footnotes
-
QUÆSTIO 125. ↩
Chapter 476 of 761