Skip to the text

Articulus 189

  1. De intimiditate, quod sit peccatum. 2. Quod fortitudini contrarietur. 3. De audacia, quod sit vitium. 4. Quod fortitudini opponatur.

  2. TIMOR itaque ex amore causatur, et ergo de utroque est idem judicium.1 Nunc autem est sermo de timore quo temporalia mala timentur. Sicut autem homo vitam, et ea quæ ad vitæ sustentationem necessaria sunt, naturaliter diligit, sic opposita horum naturaliter metuit. Ideoque de temporalis vitæ et temporalium rerum amissione penitus esse impavidum, est contra naturalem inclinationem atque peccatum, sive hoc veniat ex defectu amoris, sive ex elatione cordis, sive ex stoliditate mentis : quæ tamen stoliditas a peccato excusat, quando invincibilis est. Verumtamen, quoniam naturalis inclinatio omnino exstingui non potest, ideo a prædicto amore vitæ ac temporalium rerum nullus totaliter cadit. Unde Apostolus ait : Nemo unquam carnem suam odio habuit.2 Imo et qui se ipsos occidunt, ex quodam suæ carnis amore hoc faciunt, quo se a præsenti angustia liberari desiderant. Aliqui vero ex animi sui elatione impavidi sunt : nam ex præsumptione sui cordis æstimant nihil contrarium ipsis posse contingere.

  3. At vero, quoniam ad fortitudinem spectat timorem atque audaciam moderari; ideo intimiditas directe contrariatur virtuti fortitudinis secundum defectum timoris, quemadmodum timiditas propter excessum timoris. Nam ad fortitudinem pertinet timor moderatus, videlicet ut homo timeat quæ oportet, quando oportet, et quare oportet, etc., quia non qualitercumque fortis aggreditur vel sustinet, sed juxta rationis censuram.

  4. Insuper, passiones ordinantur quandoque ratione;3 interdum autem carent rationis judicio, et sic sunt vitiosæ. Nomina quoque passionum quandoque sumuntur a superabundantia, sicut ira dicitur superabundans commotio. Et ita audacia ab excessu spei accipitur, estque peccatum. Quandoque tamen sumitur pro motu rationi subjecto: et sic sonat in bonum. Sciendum quoque, quod ex quo quædam virtutes et vitia propriis carent nominibus, ideo loco eorum nominibus utimur passionum. Et præsertim passiones quarum objectum est malum, accipi solent pro vitiis: sicut de ira, invidia, timore atque audacia patet. Passiones autem quarum objectum est aliquod bonum, ad designandum virtutes accipi consueverunt: quemadmodum de amore et spe constat.

  5. Opponitur autem audacia fortitudini, quoniam immoderationem quamdam importat circa materiam fortitudinis, videlicet circa audaciam, quæ secundum quod est passio, per fortitudinem ordinatur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 126. ↩

  2. Ephes. v, 29. ↩

  3. QUÆSTIO 127. ↩

Chapter 477 of 761