Articulus 190
De partibus fortitudinis. 2. Utrum magnanimitas sit circa honores. 3. An sit solum circa magnos honores. 4. An sit virtus. 5. An sit virtus specialis.
FREQUENTER declaratum jam est, quemadmodum triplices partes assignari possint quibusdam virtutibus, utpote subjectivæ, integrales, et potentiales.1 Fortitudo autem partes subjectivas, id est virtutes specie differentes, non habet, propter specialitatem sui objecti; sed habet partes integrales, secundum ea quæ ad actum fortitudinis requiruntur, et potentiales, quæ convenientiam cum fortitudine sortiuntur. Est autem duplex fortitudinis actus, videlicet aggredi et sustinere. Ad aggressionem vero duo concurrunt, scilicet: præparatio animi prompta, et quoad hoc Tullius ponit fiduciam esse fortitudinis partem; et efficax ac indeficiens exsecutio, et quantum ad hoc magnificentia est pars fortitudinis, secundum Tullium. Itaque, si fiducia et magnificentia coarctentur ad objectum fortitudinis, scilicet ad pericula mortis, erunt partes integrales fortitudinis; sed si referantur ad alias materias minus difficiles, sic sunt virtutes ab ea distinctæ, annectunturque ei tanquam principaliori virtuti. Rursus, ad alium fortitudinis actum, qui est sustinere, duo concurrunt: primo, ne animus frangatur, aut per tristitiam a sua magnitudine decidat propter imminentium magnitudinem periculorum, et sic ponitur patientia; secundo, ne ex diuturna adversorum perpessione animus fatigetur aut cesset, et quoad hoc ponit Tullius perseverantiam. Itaque si hæc duo coarctentur ad materiam fortitudinis, sunt partes ipsius integrales; si vero referantur ad quodcumque difficile, sic sunt virtutes ab ea distinctæ specifice, et adjunguntur ei sicut principali. Sic ergo, secundum Tullium, quatuor ista, magnificentia, patientia, fiducia, et perseverantia, sunt fortitudinis partes seu modi. — Macrobius autem ponit septem: nam addit magnanimitatem et securitatem, quas Tullius sub fiducia comprehendit, et constantiam, quam Tullius sub magnificentia innuit. Securitas vero timorem excludit. Andronicus quoque peripateticus ponit septem species fortitudinis, quas aliis nominibus partim appellat.
Denique magnanimitas, ut ex nomine ejus apparet, importat animi extensionem ad magna.2 Virtus autem comparatur ad duo, videlicet ad objectum et actum; tamen principaliter refertur ad actum, quoniam habitus præcipue determinantur per proprios actus: unde proprie magnanimus dicitur, qui animum habet ad magnum actum. Actus vero dicitur magnus dupliciter, videlicet: Secundum proportionem: et sic dicitur actus magnus, quamvis consistat in usu rei mediocris aut parvæ, si homo re illa virtuose utatur. Alio modo, dicitur actus magnus absolute, utpote consistens in optimo usu maximæ rei. Res autem quæ in usum hominis veniunt, sunt res exteriores: in quibus honor est maximus, quia Deo et optimis exhibetur. Et sic aliquis magnanimus dicitur ex his quæ sunt magna absolute atque simpliciter: unde magnanimitas est circa honores. Honor autem habet rationem magni et ardui: et sic est magnanimitatis materia, quæ in vi irascibili ponitur. Nihilo minus, quum magnanimitas sit virtus moralis, nec pars justitiæ: ideo proximum ejus objectum est passio, scilicet spes, quæ tendit in arduum bonum; mediatum vero objectum est honor, qui est spei objectum. Magnanimitas demum est circa honorem, non quod homo virtuosus humanum honorem multum optet aut reputet, imo eum contemnere potest (sic tamen ut propter contemptum ejus nil inconveniens agat); sed magnanimus studet ea quæ honore sunt digna efficere.
At vero, sicut circa appetitum pecuniæ sunt duæ virtutes, videlicet liberalitas, quæ est circa mediocres et moderatas pecunias, et magnificentia, quæ est circa magnas pecunias; sic circa appetitum honoris sunt duæ virtutes: quarum una est circa mediocres honores, et ista proprio nomine caret; alia autem est circa magnos honores, et ista magnanimitas dicitur. Unde proprie magnanimitatis materia est magnus honor, et ad hoc magnanimus tendit quatenus ea faciat quæ sunt magno digna honore. Res enim exteriores, quamvis sint parvæ, tamen sunt multum appetibiles, tanquam ad vitæ sustentationem necessariæ: et idcirco circa illas sunt duæ virtutes; non autem circa ipsas passiones, quia in eis non est difficultatis magnitudo, nisi propter impetuosum earum impulsum. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius asserit, quod passiones adversus rationem compugnant. Intendit vero magnanimus magnos honores, sicut quibus est dignus. Sed quoniam virtus ab homine sufficienter honorari non potest, quippe cui a Deo honor debetur: ideo non extollitur ex magnis honoribus, nec reputat eos supra se; sed eos tanquam infra se spernit, nec dehonorationibus frangitur. Et ergo quarto Ethicorum habetur, quod magnanimus maximis se ipsum dignificat.
Porro, ad rationem virtutis humanæ spectat, ut in rebus humanis bonum rationis servetur. Hoc autem magnanimitas facit: et ergo est virtus. Nam magnanimus tendit ad maxima, sicut oportet, secundum rationis mensuram. — Quod autem virtutes dicuntur connexæ, non est intelligendum secundum actus virtutum, sed secundum earum principia, quæ sunt gratia atque prudentia. Sunt enim connexæ secundum habitus simul in anima exsistentes in actu, vel certe in dispositione propinqua. — Advertendum quoque, quod corporales motus variantur secundum variam apprehensionem affectionemque animæ. Unde Philosophus quarto Ethicorum ait, quod magnanimorum est motus lentus, vox gravis, et locutio stabilis. Velocitas namque motus contingit ex eo quod homo ad multa intendit, et illa explere festinat. Quum ergo magnanimus ad maxima tendat, quæ pauca sunt, et attentione præcipua indigent; ideo tardum motum habet. Sed et acuitas velocitasque sermonis his convenit qui de omnibus cito contendunt. Magnanimus autem non nisi de magnis se intromittit. Istæ quoque conditiones seu proprietates conveniunt his qui naturaliter ad magnanimitatem dispositi sunt.
Sciendum denique, quod magnanimitas nequaquam humilitati opponitur. Invenitur enim in homine aliquid magnum ex dono divino: et secundum hoc magnanimus se magnis dignificat: nam si magnam animi virtutem a Deo sortitur, ad perfecta opera virtutis procedit. Est etiam in homine quidam defectus ex infirmitate naturæ proveniens: et secundum hanc considerationem magnanimus humilis est. Dicit autem Philosophus, quod magnanimus alios spernit: quod intelligendum est secundum imperfectionem qua a virtute deficiunt. Non enim alios tantum appretiatur, ut pro eis indecens aliquid operari dignetur. Unde de viro justo Scriptura testatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.3 Sed magnanimus alios veneratur in quantum dona Dei in ipsis intuetur: propter quod Scriptura subjungit, Timentes autem Dominum glorificat. — Rursus, ait Philosophus, quod proprietates magnanimi sunt, non esse memorem beneficii præstiti, esse otiosum et tardum, uti ironia ad multos, aliis non posse convivere, et quod magis possidet infructuosa quam fructuosa. Hæ autem proprietates, secundum quod magnanimo competunt, non sunt vituperabiles, sed superexcedenter laudabiles. Nam quod magnanimus dicitur beneficii immemor, intelligendum est quod vult majora recompensare, quia in omni actu virtutum vult superexcellere. Similiter otiosus et tardus vocatur, quoniam de parvis et ad se non pertinentibus neque decentibus non se intromittit, sed solum de magnis. Similiter ironia utitur, non aliquid false proferendo, sed totam suam magnitudinem non demonstrando, præsertim inferioribus turbis. Quod etiam aliis perhibetur non posse convivere, optimum signum est, si bene intelligatur: nam familiariter vivere nequit nisi ad amicos, quia adulationem et simulationem penitus spernit et vitat, quoniam cor nobile habet: nihilo minus omnibus convivit congruenter ut oportet et digni sunt. Quod autem dicitur quærere infructuosa, ideo dicitur, quoniam non quærit nisi bona honesta, quæ per se bona sunt, quamvis utilitatem nullam inducant.
- Insuper, magnanimitas est virtus specialis: habet enim speciale objectum, sicut ostensum est, scilicet honorem. Sed quoniam honor est omnium virtutum præmium, ideo ex consequenti magnanimitas omnes virtutes concernit, quoniam magnanimus in quacumque virtute magna operari festinat. Quia vero magnanimus ad excellentiam respicit, ideo secundum Philosophum, convenit ei quod est benefactivus et communicativus pluriumque retributivus, nec declinans a veritate atque justitia propter timorem; nec est planctivus, neque commonentem se fugiens.
Footnotes
Chapter 478 of 761