Articulus 191
Utrum magnanimitas sit pars fortitudinis.1 2. De comparatione magnanimitatis ad fiduciam. 3. De comparatione ejus ad securitatem. 4. De comparatione ipsius ad alia bona fortunæ.
EST autem magnanimitas (secundum Macrobium et Andronicum) pars fortitudinis, quia adjungitur ei sicut principali virtuti. Convenit enim cum ea, in quantum animum roborat circa aliquid arduum; sed deficit ab ea, quoniam facilius est servare medium in objecto suo quam in objecto fortitudinis, quæ est circa pericula mortis. Quandoque tamen accipiuntur pro eodem hæc duo. Unde Seneca dicit: Si magnanimitas, quæ est fortitudo, insit animo tuo, cum magna fiducia vives.
Denique nomen fiduciæ a fide imponitur. Ad fidem vero pertinet aliquid alicui credere. Unde fiducia importat robur spei, proveniens ex aliqua consideratione circa alium vel se ipsum, quæ vehementem opinionem inducit de aliquo bono consequendo. Quum ergo magnanimitas sit circa spem ardui boni, elucescit quia fiducia ad magnanimitatem pertineat. Nam fiducia modum spei designat: est enim spes roborata ex quadam firma opinione. Et sic fiducia proprie non nominat habitum virtutis, sed conditionem ipsius: et est pars fortitudinis integralis, quia ad actum ejus requiritur; non autem est virtus adjuncta, nisi pro magnanimitate sumatur, quemadmodum Tullius accipit eam.
Præterea timor facit homines consiliativos, in quantum videlicet curam habent quomodo ea quæ timent evadere queant. Securitas vero dicitur per remotionem curæ, quam ingerit timor; timor autem est materia propria fortitudinis: ideoque securitas ad fortitudinem pertinet. Quemadmodum autem spes est causa audaciæ, sic timor desperationis est causa. Sicut ergo fiducia in quantum audacia utitur, consequenter ad fortitudinem spectat, quamvis immediate ad magnanimitatem pertineat; sic securitas secundum quod desperationem repellit, ex consequenti magnanimitatem concernit. Securitas itaque est quædam conditio fortitudinis, estque quoddam præmium imperfectum virtutis.
At vero bona fortunæ ad actus virtutum organice, id est instrumentaliter, conferunt ac deserviunt. Nam per divitias, potentiam et amicos præstatur nobis facultas agendi. Magnanimus tamen bona fortunæ parum appretiatur, et idcirco de eorum amissione non multum tristatur. Propter quod Tullius primo de Officiis ait: Ad magnum animum attinet, ea quæ videntur acerba ita ferre, ut nihil a statu naturæ discedat, nihil a dignitate sapientis.
Footnotes
-
Ibidem. ↩
Chapter 479 of 761