Skip to the text

Articulus 192

  1. De prœsumptione. 2. Cui virtuti opponatur. 3. De ambitione. 4. Cui virtuti contrarietur.

  2. DENIQUE quæ secundum naturam fiunt, divina ratione ordinata consistunt.1 Debet autem ratio humana imitari divinam. Ideoque quidquid in ratione humana contingit contrarium naturali ordini rerum, peccatum est. Videmus autem in naturalibus, quod nihil ad ea conatur quæ propriæ virtutis proportionem excedunt. Quum ergo præsumptio sit, quod aliquis ea sibi assumit quæ suam virtutem excedunt, patet quod ipsa peccatum sit. Unde si homo, qui adhuc imperfectam virtutem habet, ea assequi statim conetur quæ ad perfectæ virtutis statum pertinent, præsumptuosus efficitur. Quamvis vero nihil boni sine Dei subsidio valeamus, tamen non omnia bona nostram potestatem transcendunt, quia quod per amicos seu alios possumus, aliqualiter per nos possumus, ut dicitur tertio Ethicorum.

  3. Præterea virtus magnanimitatis consistit in medio, non ex parte objecti, quum tendat in maximum, sed secundum proportionem subjecti, qui in aliquid tendit secundum propriæ facultatis mensuram. Quum ergo præsumptuosus hanc commensurationem suæ potestatis supergrediatur, claret quod præsumptio contrariatur magnanimitati secundum excessum hujus proportionis; non autem objecti, quia frequenter tendit in minora quam magnanimitas. Præsumptio quoque caritati, seu dono timoris opponitur, in quantum est peccatum in Spiritum Sanctum. Dicit autem Seneca libro de Quatuor virtutibus, quod dum magnanimitas suum modum excedit, efficit hominem minacem, inflatum, turbidum, inquietum, et in quascumque verborum factorumque excellentias, neglecta honestate, festinum.

  4. Porro honor importat reverentiam alicui impensam in testimonium excellentiæ ejus.2 Circa excellentiam vero hominis duo pensanda sunt. Primo, quod ipsa non est ab homine, sed a Deo: et ergo non homini excellenti, sed Deo principaliter honor debetur. Secundo, pensandum quod donum excellens homini ad hoc a Deo præstatur, quatenus homo per illud aliis prosit. Ideoque in tantum placere debet homini testimonium excellentiæ suæ, seu honor impensus, in quantum sibi per hoc paratur via ad aliorum profectum. Unde honoris appetitus tripliciter fit inordinatus : primo, dum homo cupit testimonium de excellentia quam non habet ; secundo, quum honorem exhibitum vel optatum non refert ad Deum ; tertio, si non ordinet ipsum ad proximorum utilitatem. Quum ergo ambitio importet inordinatum honoris affectum, clarum est quod sit peccatum.

  5. Et quemadmodum præsumptio magnanimitati opponitur secundum excessum proportionis humanæ virtutis ; sic ambitio eidem opponitur secundum excessum ratione materiæ seu objecti, quod est honor : quem magnanimus ordinate intendit, ambitiosus immoderate. Sciendum vero, quod honor dicitur præmium virtutis, non quod virtuosus pro præmio optet honorem, sed beatitudinem. Pro tanto autem dicitur præmium virtutis, quoniam alii nihil dignius habent quod virtuoso exhibeant, quam honorem : et sic non est sufficiens præmium. Dicit autem Tullius primo de Officiis, quod sicut quisque magnitudine animi excellit, sic maxime vult solus omnium princeps esse. Unde quum dignitati prælationis honor debeatur, qui dignitatem hujusmodi cupit propter honorem, est ambitiosus ; qui vero eam desiderat, non propter honorem, sed propter usum dignitatis idoneum suam facultatem excedentem, est præsumptuosus.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 130. ↩

  2. QUÆSTIO 131. ↩

Chapter 480 of 761