Skip to the text

Articulus 193

1. An appetitus gloriæ sit peccatum. 2. An magnanimitati opponatur. 3. An sit peccatum mortale. 4. An capitale. 5. De filiabus inanis gloriæ.

  1. GLORIÆ autem nomen claritatem quamdam designat.1 Ait enim Tullius in sua Rhetorica : Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Cui Ambrosius consonat : Gloria (inquiens) est clara cum laude notitia. Et Augustinus dicit, quod glorificari est clarificari. Claritas autem decorem habet et manifestationem : unde gloria manifestationem importat alicujus quod hominibus decorum videtur, sive corporale sit illud, sive spirituale. Quoniam vero quod simpliciter clarum est, a remotis atque a multis conspici valet, ideo gloria proprie est manifestatio decoris in plurimorum notitia et approbatione. Largius tamen sumitur gloria prout consistit in agnitione paucorum, vel unius, vel sui ipsius, dum quis proprium bonum considerat tanquam laude dignum. Proprium vero bonum cognoscere et approbare non est peccatum, quum dicat Apostolus : Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.2 Sed neque peccatum est quod quis velit bona sua ab aliis approbari, quum Christus dicat : Luceat lux vestra coram hominibus. — Unde clucescit, quod appetitus gloriæ secundum se non nominat aliquid vitiosum ; sed vanæ gloriæ appetitus dicit aliquid vitiosum. Est autem gloria vana tripliciter : primo, ex parte rei de qua quis gloriatur vel gloriam quærit, utpote quum res talis est caduca et fragilis, nec gloria digna ; secundo, ex parte ejus a quo aliquis gloriam quærit, scilicet hominis, cujus judicium est incertum ; tertio, ex parte ejus qui gloriam quærit, videlicet qui eam non ordinat ad Dei honorem proximique salutem. Boni etenim viri per gloriam sibi allatam student in bonis perseverare, et propter testimonium laudis alienæ magis curant proficere.3 Debet namque homo curam habere de bono nomine, ne alios scandalizet, sed ut ejus occasione Deus honoretur et frater proficiat.

  2. Porro gloria est effectus honoris et laudis : nam ex hoc quod aliquis honoratur vel laudatur, clarus in aliorum opinione efficitur. Magnanimitas vero, quum sit circa honorem, ex consequenti est circa gloriam, moderate utendo utrisque.

Quum igitur vana gloria sit immoderatus gloriæ appetitus, palam est quod magnanimitati directe opponitur. Magnanimi autem animo derogat, ut res modicas tantum appretietur, quod de eis glorietur. Unde quarto Ethicorum habetur, quod magnanimo honor parvus videtur. Repugnat quoque magnitudini animi, in testimonio laudis humanæ gloriari, quum hoc non sit magnum. Et ergo ait Philosophus quarto Ethicorum, quod magnanimo cura non est ut laudetur. Rursus, magnanimi animo obviat contentioni intendere. Non enim homo contendit, nisi pro re quam magnam æstimat. Patet itaque, quod licet vanæ gloriæ cupidus a magnanimo secundum veritatem deficiat, quia in minoribus falsisque gloriatur; tamen opponitur magnanimitati gloria vana per excessum, secundum æstimationem ejus qui eam desiderat, quoniam gloriam quam cupit magni pendit, atque ad eam supra suam dignitatem tendit. Unde Tullius primo de Officiis adstruit: Cavenda est vanæ gloriæ cupiditas: eripit enim animi libertatem, pro qua viris magnanimis omnis debet esse intentio. Cui Chrysostomus consonat dicens: Inanis gloria occulte ingreditur, et omnia quæ intus sunt, insensibiliter aufert.

  1. Denique inanis gloria non contrariatur caritati proximi: et ex hac parte non est peccatum mortale. Sed caritati Dei dupliciter contrariari potest. Primo, ex parte objecti, seu rei de qua aliquis gloriatur: ut si glorietur de eo quod non est; aut bonum temporale in quo gloriatur, Deo præponat; vel testimonium hominum Dei testimonio præferat. Secundo, ex parte gloriantis, qui intentionem suam finalem figit super gloriam vanam, in ea quiescens et ob ipsam opera virtutum exercens. His ergo modis est inanis gloria peccatum mortale. Si vero gloria sit inanis, non tamen caritati (quæ est animæ vita) directe contraria, non est mortalis. Unde Chrysostomus asserit: Cetera vitia locum habent in servis diaboli; sed vana gloria locum habet etiam in famulis Christi. Et Augustinus ait: Quas vires nocendi habeat humanæ gloriæ amor, non sentit nisi qui ei bellum indixit: quia etsi cuiquam est facile laudem non cupere, dum negatur, difficile tamen est ea non delectari, quum offertur. Est autem inanis gloria valde periculosa: fit enim homo per eam præsumptuosus et de se nimis confidens, atque ad maxima mala proclivis.

  2. Amplius, aliqui non vanam gloriam, sed superbiam asserunt vitium capitale. Sed Gregorius superbiam omnium ponit vitiorum reginam, et inanem gloriam, quæ ab ea causatur immediate, vitium capitale fatetur: et rationabiliter. Superbia namque est inordinatus excellentiæ appetitus. Ex omni autem bono optato aliqua perfectio seu excellentia sequitur. Ideoque omnium vitiorum fines, in finem superbiæ ordinantur: propter quod generalem causalitatem habet super omnia vitia, nec computanda est inter specialia vitiorum principia, utpote capitalia. Sed vana gloria vitium est capitale. Nam excellentiam homines maxime appetunt: ad quam potissime gloria conferre videtur, quum gloria sit manifestatio bonitatis alicujus. Ob bonitatem enim unumquodque honorabile est atque amabile. Unde propter adeptionem vanæ gloriæ multa fiunt peccata, quæ ex ea procedunt secundum rationem causæ finalis. Gloria quoque est finis honoris et laudis. Nam idcirco appetunt homines honorari atque laudari, quatenus in aliorum notitia fiant præclari.

  3. Itaque illa vitia sunt filiæ vanæ gloriæ, quæ ordinantur ad ejus finem, qui est propriæ excellentiæ manifestatio: quam aliquis dupliciter intendere potest, videlicet directe, et indirecte. Directe: vel per verba, et sic est jactantia; vel per facta, sive vera et miranda, et sic est novitatum præsumptio, sive per ficta, et sic est hypocrisis. Indirecte vero intendit quis suam excellentiam, ostendendo se aliis non esse minorem, quadrupliciter: primo, quantum ad intellectum, et sic est pertinacia, qua homo suæ sententiæ nimis innitens, alii credere spernit; secundo, quantum ad voluntatem, et sic est discordia; tertio, quantum ad locutionem, et sic est contentio; quarto, quantum ad factum, ut quum homo superioris præceptum exsequi despicit, et sic est inobedientia. Hæc ergo prædicta, filiæ sunt vanæ gloriæ, secundum Gregorium. Jactantia tamen quantum ad suam causam, quæ est arrogantia, poni solet superbiæ species; sed quoad finem suum est species vanæ gloriæ.4

Footnotes

  1. QUÆSTIO 132. ↩

  2. 1 Cor. ii, 12. ↩

  3. Matth. v, 16. ↩

  4. QUÆSTIO 134. ↩

Chapter 481 of 761