Articulus 194
De pusillanimitate. 1. An sit peccatum. 2. Cui virtuti opponatur.
SICUT autem præsumptio est peccatum, quoniam tendit in aliquid supra proprias vires;1 sic pusillanimitas est peccatum, in quantum homo per eam deficit a proportione suæ potentiæ, recusans in id tendere quod suæ virtuti commensuratum atque possibile est. Et hoc ipsum est contra naturalem rerum inclinationem: nam unicuique naturalis inclinatio est ad propriam actionem suæ potestati proportionatam. Dicit autem Philosophus, quod pusillanimus non est malus, videlicet quoniam proximo nocumentum non infert, nisi per accidens, maxime si aliis præsit.
At vero pusillanimitas consideratur tripliciter. Primo, secundum se: et sic magnanimitati opponitur, sicut magno opponitur parvum. Secundo, consideratur ex parte originis, quæ est ignorantia propriæ conditionis quantum ad intellectum, vel timor deficiendi in his quæ erronee suam facultatem transcendere putat: et quoad hoc opponitur prudentiæ et fortitudini. Tertio, consideratur quantum ad suum effectum, qui est se a magnis retrahere, quibus est dignus. Et advertendum, quod pusillanimitas, secundum propriam speciem, est gravius peccatum quam præsumptio: nam per eam recedit homo a bonis, quod est pessimum; præsumptio autem dicitur esse nequissima, ratione superbiæ.
Footnotes
-
QUÆSTIO 133. ↩
Chapter 482 of 761