Articulus 195
1. Utrum magnificentia sit virtus. 2. An sit virtus specialis, et de objecto ipsius. 3. An sit pars fortitudinis. 4. De vitiis sibi oppositis.
VIRTUS insuper dicitur per comparationem ad ultimum in quod potentia potest. Quum ergo ad magnificentiam spectet aliquid magni operari, ut nomen ejus insinuat, constat quia est virtus. Dicit ergo Philosophus, quod oportet artis esse quamdam virtutem, puta moralem, per quam inclinetur appetitus ad recte utendum ratione artis. Hoc autem ad magnificentiam pertinet.
Denique magnificentia, ad quam pertinet aliquid magnum facere, specialis est virtus, si facere proprie accipiatur, videlicet pro actione transeunte in exteriorem materiam. Opus enim factibile procedit ab arte: in cujus usu pensari potest specialis ratio bonitatis per quam ipsum opus est magnum, vel in quantitate vel in pretiositate seu dignitate. Et quantum ad hoc magnificentia specialis virtus exsistit. Si vero facere sumatur communiter pro quacumque actione, sive in ipso agente manente, ut sunt cogitare et velle, vel in exteriorem materiam procedente, ut uri, secari; sic magnificentia non est virtus specialis: nam ad quamlibet virtutem pertinet aliquid magnum efficere in suo genere. Quoniam autem ad magnum aliquid faciendum requiruntur magni sumptus; ideo, secundum Philosophum, magnificentia est circa magnos sumptus, vel circa pecuniam, qua aliquis utitur pro sumptu faciendo.
Adjungitur quoque magnificentia fortitudini tanquam principali virtuti. Nam convenit cum illa, quia tendit in aliquid arduum atque difficile: propter quod est in vi irascibili, sicut et fortitudo. Deficit autem a fortitudine, quia objectum ejus est minus arduum quam fortitudinis objectum, in quo sunt pericula mortis; in objecto vero magnificentiæ est tantum dispendium rerum. Liberalitas autem differt a magnificentia, quia est circa mediocres sumptus, ut dictum est. Unde subjectum ejus est vis concupiscibilis.
Porro parvificentia magnificentiæ opponitur.1 Sicut enim magnificus primo et principaliter intendit magnum facere opus, secundario vero magnos sumptus secundum quod illi ad opus suum necessarii sunt; sic econverso parvificus principaliter sumptuum parvitatem intendit in comparatione ad genus operis quod facit, sed ex consequenti intendit parvitatem operis. Quemadmodum autem contingit sumptum deficere a debita proportione quoad genus operis intenti; sic contingit sumptum esse in nimium per comparationem ad opus intentum. Unde parvificentiæ opponitur vitium secundum excessum, quod Latine dici potest consumptio.
Footnotes
-
QUÆSTIO 135. ↩
Chapter 483 of 761