Articulus 196
Utrum patientia sit virtus. 2. An sit maxima virtutum. 3. An sine gratia possit haberi. 4. An sit pars fortitudinis. 5. An sit idem quod longanimitas.
VIRTUTES porro morales ordinantur contra passionum impulsus ac impetus.1 Quarum una est tristitia actum rationis multum impediens, de qua Scriptura testatur:2 Sæculi tristitia mortem operatur; et denuo, Multos occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Est ergo aliqua virtus contra hanc passionem pœnalem necessaria: et hæc patientia dicitur. Quandoque tamen patientia ponitur fructus; sed tunc non sumitur pro habitu, sed pro delectatione quæ consistit in actu quo quis præservatur ne a tristitia absorbeatur.
At vero, quoniam virtutes ordinantur ad bonum, ideo virtutes quæ sunt constitutivæ boni, digniores sunt illis quæ impediunt ea quæ a bono abducunt: et sic virtutes theologicæ, justitia quoque et prudentia, sunt patientia meliores. Et iterum, quo aliquid rationem magis a virtute abducit, eo virtus illud auferens est præstantior. Quum ergo pericula mortis, et post hæc delectationes gustus et tactus, rationem magis impediant quam aliæ adversitates; idcirco fortitudo et temperantia patientiæ præeminent. — Dicimur autem in patientia possidere animas nostras: nam possessio importat quietum dominium. Hoc autem per patientiam fit, quoniam ipsa evellit radicitus passiones adversitatum, quibus anima inquietatur. Unde secundum Jacobum, patientia habet opus perfectum, videlicet in tolerandis adversis:3 ex quibus primo procedit tristitia, quam moderatur patientia; secundo, ira; tertio, odium; quarto, nocumentum: quæ omnia evitantur, dum in principio patientia adhibetur. Propter quod ait Gregorius, quod patientia est omnium virtutum radix et custos, non eas utique directe causando, sed prohibens removendo, id est impedimenta tollendo.
Agnoscendum quoque, quod vera patientia sine gratia haberi non valet. Pertinet enim ad patientiam, propter debiti finis amorem tolerare adversa: quod esse non potest nisi ultimus finis præ omnibus diligatur, quia nemo sponte sustinet quod cruciat, nisi propter amorem ejus quod delectat. Dolorem namque atque tristitiam animus naturaliter horret: ideoque nunquam eligeret ea pati, nisi propter amorem alterius quod amplius diligit. Amorem vero ultimi finis præferre præsentibus bonis, ex caritate (quæ sine gratia esse nequit) procedit.
Denique patientia est pars potentialis fortitudinis, quia adjungitur ei sicut virtus secundaria principali. Fortitudo namque est circa maxima adversa, quæ sunt pericula mortis, et circa timores eorum; patientia vero est circa reliquas adversitates, et circa tristitias, quas moderatur.4 Fortitudo autem est in irascibili; sed patientia est in concupiscibili, ad quam pertinet, non utique adversa fugere, sed ea quæ præsentialiter nocent, æquanimiter ferre.
Insuper, longanimitas est per quam homo animum habet tendendi in id quod in longinquum distat. Unde longanimitas magis concernit spem, quæ tendit in aliquid absens, quam audaciam, timorem, vel tristitiam. Propter quod magis convenit cum magnanimitate quam cum patientia: cum qua tamen convenit propter duo. Primo, quoniam sustinet aliqua mala propter bonum: quod tanto difficilius sustinetur, quanto bonum longinquius expectatur. Secundo, quia hoc ipsum quod est bonum speratum differri, ex se natum est causare tristitiam: nam spes quæ differtur affligit animam;5 et sic circa illud patientia esse potest, quemadmodum circa omnes tristitias. Est autem patientia, secundum Tullium, rerum arduarum, causa honestatis ac utilitatis, voluntaria ac diuturna perpessio.
Footnotes
Chapter 484 of 761