Skip to the text

Articulus 197

  1. An perseverantia sit virtus. 2. An sit pars fortitudinis. 3. Quomodo se habeat ad constantiam. 4. Utrum indigeat auxilio gratiæ. 5. De vitiis illi oppositis.

  2. RURSUS, secundum Philosophum, virtus est circa bonum et difficile:1 et ideo ubi invenitur specialis ratio bonitatis seu difficultatis, illic requiritur virtus specialis. Opus autem virtutis difficultatem ac bonitatem sortitur, tam ex specie proprii actus, qui est circa difficile, quam ex diuturnitate temporis: nam operi difficili diu insistere, specialem obtinet difficultatem. Unde usque ad finem actui bono intendere, ad specialem spectat virtutem: et hæc perseverantia appellatur. Sciendum tamen, quod immobiliter in actu virtutis persistere, ad quamlibet virtutem pertinet secundum comparationem habitus ad subjectum, in quantum virtus est qualitas difficulter mobilis. Sed immobiliter, et diu seu usque ad finem in bono persistere ex intentione finis, ad perseverantiam proprie pertinet.

  3. Adjungitur autem perseverantia fortitudini, sicut virtus secundaria virtuti principali. Nam convenit cum illa in eo quod est firmiter in difficilibus perdurare; sed deficit, quoniam non est circa tam difficilia ut fortitudo, quæ est circa pericula mortis. Et est perseverantia in irascibili sicut et fortitudo; moderatur quoque aliquas passiones, videlicet timorem fatigationis seu defectus propter diuturnitatem temporis. Interdum tamen perseverantia sumitur pro quadam firmitate rationis ac voluntatis.

  4. Porro constantia ad eumdem finem ordinatur ac perseverantia. Sed constantia facit firmiter stare animum contra exteriora impedimenta; perseverantia vero persistere facit animum contra difficultatem quæ provenit ex diuturnitate ipsius actus. Unde constantia non est idem quod perseverantia, sed aliud atque inferius ea.

  5. Denique perseverantia sumitur interdum pro ipso habitu virtuoso: et sic indiget dono gratiæ habitualis, quemadmodum virtutes infusæ. Quandoque autem accipitur pro actu perseverantiæ consummato, videlicet usque ad mortem durante: et sic indiget non solum gratia habituali, sed insuper gratuito dono Dei, animum in bono usque ad finem conservante.

  6. Opponitur autem perseverantiæ mollities, quæ de facili a bono virtutis recedere facit propter tristitias aut voluptates.2 Quæ mollities quandoque ex consuetudine oritur; quandoque vero ex naturalis complexionis fragilitate: unde comparatur complexioni femineæ. Pertinacia quoque, secundum excessum proprii sensus, perseverantiæ contrariatur. Perseverans namque inhæret propriæ sententiæ sicut oportet; mollis, minus quam decet; pertinax, magis quam expedit: et sic perseverantia est virtus media inter prædicta vitia.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 137. ↩

  2. QUÆSTIO 138. ↩

Chapter 485 of 761