Skip to the text

Articulus 198

1. An fortitudo sit donum. 2. Quid ei in beatitudinibus et fructibus correspondeat. 3. De præceptis fortitudinis. 4. De præceptis partium ejus.

QUÆSTIO 139.

  1. FORTITUDO quoque donum Spiritus Sancti exsistit. Movetur enim animus hominis a Spiritu Sancto ad hoc quod perveniat ad finem cujuslibet operis inchoati, atque cuncta evadat pericula: quod utique naturalem virtutem excedit, præsertim quum homo in ipsa morte a malis vinci et opprimi possit; sed hoc Spiritus Sanctus agit in homine, perducens eum ad vitam æternam, quæ est ultimus finis, hujusque rei infundit cordi quamdam fiduciam contrarium timorem tollentem: et quoad hoc fortitudo est donum. Et differt a fortitudine quæ ponitur virtus: nam illa animum perficit ad quæcumque pericula sustinenda, sed dare non sufficit fiduciam evadendi quæcumque pericula. Propter quod donum fortitudinis ponitur: cujus actus in patria est perfrui plena securitate a malis atque laboribus. Nam dona Spiritus Sancti non habent eumdem actum nunc et in patria: quia in patria habent actum circa ultimi finis perfruitionem, in via vero circa materiam propriam. Dirigitur autem donum fortitudinis a dono consilii, quod præcipue est de melioribus bonis.

  2. Denique Augustinus attribuit quartam beatitudinem, quæ est de fame ac siti justitiæ, quarto dono, videlicet fortitudinis, propter convenientiam mutuam, quia utrumque est circa difficile arduum.1 Duo quoque ponuntur inter fructus quæ dono fortitudinis correspondent, scilicet:2 patientia, quæ sustinentiam malorum concernit; et longanimitas, diuturnam exspectationem operum bonorum respiciens.

QUÆSTIO 140.

  1. Præterea, quoniam fortitudo necessaria est ad hoc quod mens Deo inhæreat, ideo de fortitudine in nova ac veteri lege præcepta donata sunt. Scribitur enim in Deuteronomio: Non formidetis eos, quia Dominus Deus vester in medio vestri est.3 Et Jacobus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.4 Et Matthæus: Nolite timere eos qui corpus occidunt.5 Hæc autem præcepta inter mandata Decalogi non erant ponenda, propter rationem superius positam.

  2. Insuper, dantur præcepta de virtutibus secundariis adjunctis principalibus cardinalibusque virtutibus, in quantum actus earum requiruntur ad necessitatem salutis. Unde de patientia et perseverantia, etc., præcepta traduntur. De magnificentia autem et magnanimitate non dantur præcepta, quoniam ad excellentiam pertinent perfectionis: unde de eis dantur consilia.

Footnotes

  1. Matth. v, 6. ↩

  2. Galat. v, 22. ↩

  3. Deut. xx, 3, 4. ↩

  4. Jacob. IV, 7. ↩

  5. Matth. x, 28. ↩

Chapter 486 of 761