Articulus 199
1. An temperantia sit virtus. 2. An sit virtus specialis. 3. De objecto temperantiæ. 4. De regula ejus. 5. Utrum sit virtus cardinalis. 6. An virtutum potissima.
- NUNC de ultima virtute cardinali, quæ temperantia dicitur, disserendum videtur. Est enim temperantia virtus, quia inclinat hominem ad bonum, facitque actum ejus esse secundum rationem. Ipsa enim refrenat delectationum carnalium immoderationes.
QUÆSTIO 141.
- Denique temperantia uno modo accipitur secundum communitatem significationis sui nominis, scilicet prout designat quamdam rationis temperiem seu moderationem: et sic non est virtus specialis, quia hoc commune est omni virtuti ut per eam ratio temperate se habeat. Secundo, accipitur temperantia secundum quod appetitum refrenat ab his quæ hominem maxime alliciunt: et sic est specialis virtus, specialem habens materiam. — Dicit autem Tullius primo de Officiis, quod decor potissime attribuendus est temperantiæ.
Cujus duplex est ratio. Prima, quoniam temperantia in quadam moderata ac convenienti proportione consistit: et in hoc ratio pulchritudinis sita est, secundum Dionysium. Secunda, quia refrenat ab his quæ homini secundum bestialem partem conveniunt, quibus homo maxime deturpatur: unde honestas eidem adscribitur. Dicitur enim honestas quasi status honoris, utpote nihil turpitudinis habens: quod in temperantia præcipue consideratur, quoniam ipsa opprobriosissima vitia aufert.
- Præterea temperantia maxime consistit circa passiones in sensibilia bona tendentes, videlicet circa concupiscentiam et delectationem; ex consequenti vero, circa tristitias quæ ex absentia talium bonorum contingunt. Unde temperantia est circa delectationes appetitus sensitivi concupiscibilis, sicut fortitudo circa passiones irascibilis. Motus autem passionum concupiscibilis consistit in prosecutione appetitus in sensibilia et corporalia, quæ rationi repugnant, non secundum propriam speciem (sic enim sunt quædam instrumenta animæ ad spiritualia ordinata), sed propter immoderantiam, prout appetitus tendit in ea contra rationis mensuram. Hanc ergo immoderationem temperantia tollere habet. Verumtamen, quoniam passiones irascibilis præsupponunt passiones concupiscibilis, fuga quoque mali præsupponit prosecutionem boni: ideo temperantia directe modificat passiones concupiscibilis tendentes in bonum; sed ex consequenti coercet omnes alias passiones, prout ad moderationem priorum sequitur moderantia posteriorum. Nam si quis ordinate concupiscit, consequens est ut ordinate speret, et de absentia rei concupiscibilis ordinate tristetur. Unde Tullius in sua Rhetorica ait: Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos animi impetus firma et moderata dominatio.
Porro, quemadmodum fortitudo est circa timores atque audacias, non quorumcumque, sed maximorum malorum, videlicet periculorum mortis; sic temperantia est circa delectationes et concupiscentias maximorum delectabilium, qualia sunt delectabilia tactus et gustus. Nam quum delectatio consequatur operationem connaturalem, tanto delectatio est major, quanto operatio est connaturalior. Sed operationes conservativæ speciei, videlicet tactus, operationes quoque conservativæ individui, scilicet gustus, sunt maxime connaturales. Ideoque delectatio consequens eas est maxima: et circa illam est temperantia. — Advertendum quoque, quod in brutis non est delectatio in exterioribus sensibilibus, nisi in quantum ordinantur ad sensibilia tactus: sicut leo delectatur videns cervum, vel audiens vocem ejus, propter cibum. Sed in homine aliter est. Delectatur enim in actibus aliorum sensuum, non solum per relationem ad tactum, sed etiam secundum propriam convenientiam talium sensibilium ad sensum, sicut homo delectatur in cantu suavi: et hæc delectatio non ordinatur ad conservationem naturæ, nec circa eam est temperantia per se.
At vero in delectationibus circa quas est temperantia, duo pensantur, videlicet: usus rerum, ut cibi vel feminæ; et aliquid superveniens ipsum usum magis delectabilem reddens, puta ornatus decorque feminæ, et sapor ciborum. Temperantia itaque primo ac principaliter est circa delectationes quæ immediate sequuntur ipsum usum rerum necessariarum, quarum est usus in tangendo; circa aliorum vero sensuum delectationem est secundario, in quantum ad delectationem tactus cooperantur. Et quoniam gustus est tactui magis propinquus (dicitur enim quidam tactus), propterea temperantia magis est circa delectationem gustus quam aliorum sensuum.
Amplius, omnia delectabilia quæ in hominis usum deveniunt, et circa quæ temperantia occupatur, ad necessitatem aliquam vitæ præsentis ordinantur. Quum ergo media sint secundum exigentiam finis regulanda, palam est quod temperantiæ regula sumenda sit prout vitæ necessitas exigit: quatenus homo tantum istis tangibilibus utatur quantum vitæ necessarium est. Nihilo minus ultimus finis temperantiæ est vita æterna, quæ est potius finis operantis quam operis. Hæc autem necessitas vitæ, ad quam temperantia ordinatur, non solum attenditur secundum convenientiam corporis, sed divitiarum, officiorum et honestatis.
Insuper, virtus cardinalis vocatur in qua principaliter invenitur quod in omni virtute est laudabile. Moderatio autem in omni virtute laudatur atque requiritur: et hæc in temperantia specialiter commendatur, quoniam ipsa est circa delectationes quæ vehementer alliciunt naturalesque sunt, et diuturniores ipsa ira consistunt, quum sint ex causa intrinseca; ira vero ex causa extrinseca est.
Præterea fortitudo et justitia temperantiæ eminent, quia sunt circa bonum commune, et quoad alium; temperantia vero est circa proprias concupiscentias coercendas. Prudentia quoque est dignior fortitudine atque justitia. Unde temperantia est virtutum cardinalium infima: nam et dignitas virtutum magis dependet ex bonitate objecti, quam ex difficultate ipsius.
Chapter 487 of 761