Skip to the text

Articulus 200

  1. Utrum insensibilitas sit peccatum. 2. An intemperantia sit vitium puerile. 3. De comparatione ejus ad timiditatem. 4. An intemperantiæ vitium sit maxime opprobriosum.

  2. OMNE præterea quod naturali ordini est contrarium, vitiosum exsistit. Natura autem delectationem apposuit operationibus vitæ necessariis, scilicet gustus et tactus. Ideoque illam prorsus refugere malum est: et hoc ad insensibilitatem pertinet, quæ temperantiæ contrariatur. Verumtamen, interdum laudabile est a talibus delectationibus abstinere, non quasi per se malis atque vitandis, sed propter finem laudabilem, utpote propter agendam pœnitentiam, seu contemplationem puriorem: sic tamen ut non tantum caveantur, quod homo necessaria vitæ fastidiat sive omittat; et moderandæ atque vitandæ sunt prout status uniuscujusque requirit.

  3. Denique intemperantia puerile est vitium, propter similitudinem: quoniam intemperatus et puer in aliquid turpe tendunt, eo quod rationis usu non utantur. Etenim, secundum Tullium primo de Officiis, pulchrum est quod est consentaneum excellentiæ hominis, in eo in quo natura ipsius a reliquis animantibus differt. Secundo, puer et intemperatus conveniunt, quoniam quo uterque magis sibi relinquitur, eo amplius robur accipit propriæ voluntatis. Tertio: nam uterque sanatur per hoc quod coercetur atque frenatur. Unde Augustinus sexto Musicæ ait: Mente in spiritualia suspensa, atque ibi manente et fixa, carnalis concupiscentiæ impetus frangitur, paulatimque repressus exstinguitur.

  4. Denique timiditas est minus peccatum quam intemperantia: Primo, ex parte materiæ, quia est circa ea quæ vitare difficilius est, puta mortis pericula. Secundo, ex parte peccantis. Nam timores magni et graves tristitiæ, quæ in periculo mortis potissime reperiuntur, vehementissime stupefaciunt hominem, et eum propriæ mentis impotem reddunt. Item, timiditas est minus voluntaria quam intemperantia, quum sit ab exteriori terrente et quasi cogente. Item, contra intemperantiam facilius est adhibere remedium quam contra timiditatem, quia non est tutum circa mortis pericula exercitari. Et sciendum, quod maximum remedium contra intemperantiam est non immorari circa particularium considerationem, quia intemperatus est magis involuntarius in communi quam in singulari. Potest quoque timiditas esse pejor quam intemperantia, secundum quod per eam aliquis deficit a defensione boni communis vel fidei.

  5. Porro exprobratio opponitur honori, qui debetur excellentiæ, et gloriæ, quæ claritatem importat. Unde intemperantia est maxime exprobrabilis propter duo: primo, quoniam maxime derogat excellentiæ hominis, quum sit circa delectationes nobis bestiisque communes; secundo, quia potissime derogat claritati seu pulchritudini, eo quod in delectationibus carnis sit minimum de lumine rationis. Vitia ergo carnis, licet non sint maximæ culpæ, sunt tamen diffamiæ maximæ propter materiæ turpitudinem, secundum Gregorium. Nihilo minus, quod dictum est de exprobratione intemperantiæ, accipi potest per comparationem ad vitia quæ non excedunt modum humanæ naturæ, sicut blasphemia, odium Dei, etc.

Chapter 488 of 761