Skip to the text

Articulus 201

  1. De partibus temperantiæ. 2. Utrum verecundia sit virtus. 3. De quibus sit verecundia. 4. A quibus homo verecundetur. 5. Quorum sit verecundia.

  2. ASSIGNAT præterea Tullius partes temperantiæ, continentiam, clementiam, modestiam.1 Macrobius autem super Somnium Scipionis, atque Andronicus, alias multas apponit. Itaque advertendum, quod verecundia, per quam homo refugit turpitudinem, et honestas, per quam amat temperantiæ claritatem, sunt partes integrales temperantiæ, quum sint quædam conditiones ad actum temperantiæ necessariæ. Sed partes subjectivæ seu species temperantiæ sunt: abstinentia, quantum ad cibum; et sobrietas, quantum ad potum; castitas quoque, quantum ad delectationem in actu concubitus; et pudicitia, quantum ad delectationes circumstantes in osculis, tactibus, atque amplexibus. Partes autem potentiales temperantiæ, id est virtutes ei adjunctæ, sunt: continentia, per quam non superatur voluntas ab impetu passionis; et humilitas, quæ refrenat motum spei atque audaciæ inde nascentis; mansuetudo quoque sive clementia, quæ iram constringit; [modestia quæ motus corporales moderatur;] et austeritas, qua homo se ordinat ne in colloquiis amicorum excedat. Sunt et aliæ partes quas omitto, quas Tullius sub modestia comprehendit.

  3. Denique virtus dupliciter sumitur, videlicet:2 Proprie, prout est perfectio quædam: et sic, quod perfectioni repugnat, quamvis sit bonum, non tamen est virtus. Verecundia vero imperfectionem includit: est enim timor de turpi actu, secundum Damascenum. Objectum autem timoris est malum possibile et arduum, id est difficile ad vitandum; sed qui habitum virtutis adeptus est, non apprehendit turpe tanquam difficile ad vitandum, quum sibi in promptu sit virtuose operari. Verecundia igitur proprie loquendo non est virtus, sed passio quædam laudabilis. Quandoque tamen virtus vocatur; sed tunc virtus communiter sumitur pro omni illo quod in actibus passionibusque humanis bonum est atque laudabile, quamvis non sit perfectum. Motus quoque verecundiæ non est ex electione, sicut motus virtutum, sed ex impetu passionis: est enim timor exprobrationis ac turpis rei; et secundum Aristotelem, ipsa est medium inter inverecundiam et stuporem. Quamvis autem verecundia non sit virtus, tamen ex actibus ejus sæpe reiteratis acquiritur virtus, per quam homo virtuosus ita disponitur, quod verecundaretur si verecundiæ causa adesset, aut turpe aliquid sibi contingeret.

  4. Porro turpitudo est duplex, scilicet: vitiosa, quæ est in actu peccati; et pœnalis, quæ in vituperatione consistit. Prima autem turpitudo non habet rationem ardui mali, quia in sola voluntate exsistit; sed secunda habet rationem mali ardui, sicut et honor rationem ardui boni. Ideoque verecundia primo et principaliter vituperium opprobriumque concernit, ex consequenti vero turpitudinem culpæ, in quantum vitio vituperium quoddam debetur. — Quod autem aliquis verecundetur ex improperiis quæ sibi occasione virtutum inferuntur, ex imperfectione virtutis contingit: nam exteriora bona et mala nondum perfecte contempsit. Et rursus, secundum Philosophum, quanto homo minus est causa rei turpis, tanto de illa minus verecundatur. Unde virtuosus nequaquam verecundatur propter opprobria sibi injuste illata, quemadmodum Isaias docet: Noli timere opprobrium hominum. Respicit quoque verecundia culpam dupliciter: Primo, ut homo ex verecundia cesset a culpa: quod secundum Gregorium Nyssenum, ad erubescentiam spectat. Secundo, ut homo in turpibus quæ operatur, publicos vereatur adspectus, ingloriationem incidere metuens. De operibus autem virtuosis secundum se consideratis non est verecundia, sed per accidens, in quantum reputantur ab aliis vitiosa, vel in quantum homo in illis timet notam præsumptionis aut simulationis incurrere.

  5. Insuper, quoniam verecundia est timor vituperii; ideo ab his amplius verecundamur quorum testimonium dignius reputatur. Tales vero sunt sapientes, et homines vitæ honestæ; itemque conjuncti, et nobiscum diu conversati; qui etiam facta nostra magis considerant. Magis quoque appetit homo ab his honorari qui eum valent juvare, et ab his potius verecundatur qui possunt nocere. Sed ab his qui cito propalant quæ noverint, ut sunt irrisores, præsertim verecundamur, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ. Ab his vero qui simili malo subjacent, non erubescimus: non enim opinamur quod opus nostrum apprehendant tanquam turpe et malum, quamvis sit tale. Iterum, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ, amplius verecundamur coram eis inter quos nihil mali fecimus: quia per hoc bonam opinionem quam de nobis habebant amittimus, et etiam quoniam contraria juxta se posita videntur majora. Unde quum homo subito aliquid turpe agit coram eis qui ante bene de ipso senserunt, apprehendit hoc ut turpius. Rursus, magis verecundamur ab illis a quibus de novo aliquid postulamus, propter impedimentum implendæ petitionis; et quorum nunc primo amici effici cupimus, propter impedimentum consummandæ dilectionis.

  6. At vero virtuosi et senes verecundi non sunt, quoniam non apprehendunt turpe tanquam ad vitandum difficile: sunt tamen dispositi quod verecundarentur, si quid indecens operarentur. Item excæcati in malis non verecundantur, eo quod non reputent mala turpia esse:3 imo gloriantur in fœdis et pessimis. Sed in his qui se mediocriter habent, obtinet verecundia locum, in quantum aliquid de amore boni sortiti sunt, et a malo penitus depurati non sunt. Dicit autem Philosophus quarto Ethicorum, quod virtuoso vitanda sunt, non solum mala secundum veritatem, sed et secundum opinionem. Cui verbum Apostoli consonat: Ab omni specie mala abstinete vos. Potest autem in virtuoso esse aliquis verecundiæ motus rationem præveniens. Patet itaque, quod verecundia, quamvis non sit virtus, est tamen virtutis dispositio maxima.4 Unde Ambrosius libro de Officiis: Verecundia, inquit, jacit prima temperantiæ fundamenta.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 143. ↩

  2. QUÆSTIO 144. ↩

  3. Is. li, 7. ↩

  4. Thess. v, 22. ↩

Chapter 489 of 761