Skip to the text

Articulus 202

  1. De comparatione honestatis ad virtutem, 2. ad decorem, 3. ad utile et delectabile. 4. An sit pars temperantiæ.

  2. HONESTUM præterea idem designat quod virtus:1 dicitur enim honestas quasi status honoris; et honestum, quod honore est dignum. Honor autem virtuti debetur sicut et honestati. Dicit autem Tullius: Honestum est quod propter se ipsum appetitur. Eorum vero quæ appetuntur propter se, quædam appetuntur solum propter se, ut beatitudo; quædam autem et propter se et propter aliud, sicut virtutes. Unde virtutibus debetur laus secundum quod ordinantur ad aliud; honor vero, secundum quod in se ipsis bonæ atque appetibiles sunt.

  3. Amplius, sicut quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius innuit, ratio decori seu pulchri in quadam claritate ac debita proportione consistit: quemadmodum corpus pulchrum vocatur, cujus partes debito ordine sibi consonant, ac coloris claritate ornatæ sunt. Pariformiter, decor spiritualis vitæ est in actione bene proportionata secundum spiritualem rationis claritatem: hoc vero ad honestatem pertinet. Unde decorum et honestum coincidunt.

  4. At vero honestum et utile ac delectabile sunt idem subjecto interdum, sed ratione semper distincta sunt. Nam ipsa operatio virtuosa, quum sit homini secundum rationem connaturalis, est delectabilis, et ipsa virtus est bonum utile, in quantum ordinatur ad aliud, scilicet beatitudinem; sed ratione differunt. Dicitur namque honestum, quod habet excellentiam honore condignam propter pulchritudinem spiritualem; delectabile autem, quia appetitum quietat (delectatio enim propter se ipsam appetitur); utile vero, quia refertur ad aliud. Sunt quoque alia delectabilia non honesta, videlicet sensibilia quædam. Unde delectabile habet se in plus, quam honestum vel utile.

  5. Et quoniam præostensum est quod temperantiæ principaliter convenit pulchritudo seu decor, in quantum turpissimas et maxime opprobriosas delectationes repellit; propterea honestas est pars integralis temperantiæ, quamvis ipsa temperantia sit pars subjectiva seu species honestatis communiter sumptæ, prout cum virtute coincidit.

Footnotes

  1. Quæstio 145. ↩

Chapter 490 of 761