Articulus 203
1. An abstinentia sit virtus specialis. 2. An jejunium sit actus virtutis. 3. Cujus virtutis sit actus. 4. An cadat sub præcepto. 5. An aliqui ab hoc præcepto excusentur.
INSUPER abstinentia, prout importat subtractionem ciborum secundum rationis judicium regulatam, virtus est;1 et interdum pro actu virtutis accipitur. Unde Petrus apostolus ait:2 Ministrate in scientia abstinentiam, id est, exercete actum ejus non indiscrete, sed ordinate. — Est quoque abstinentia specialis virtus moralis. Nam virtutis moralis officium est, conservare bonum rationis adversus impetum passionum. Ubi ergo reperitur specialis causa ob quam passio a bono rationis abducit, ibi est specialis virtus. Delectationes autem ciborum natæ sunt abstrahere hominem a bono rationis, tum propter earum magnitudinem, tum propter necessitatem ciborum, quos homo maxime cupit, eo quod ad vitæ sustentationem necessarii sint.
Actus insuper ideo virtuosus vocatur, quoniam ad bonum honestum a ratione ordinatur.3 Hoc autem jejunio competit: assumitur namque propter tria præcipue, scilicet ad concupiscentias carnis reprimendas, ad liberiorem mentis contemplationem adipiscendam, et ad satisfaciendum pro culpis. Propter has ergo causas, rationabiliter aliquid naturali affectui seu statui communi subtrahitur. Non autem debet se homo jejuniis sic attenuare, quod natura conservari non possit, quia teste Hieronymo: Non differt utrum magno vel brevi tempore te interimas; et de rapina holocaustum Deo offert, qui vel nimia ciborum egestate, vel somni penuria corpus immoderate affligit.
Est autem jejunium actus abstinentiæ, et proprie respicit cibum: quamvis metaphorice dici possit jejunium in aliis rebus nocivis, præsertim peccatis.
Denique jejunium in communi cadit sub præcepto naturæ. Tenetur enim unusquisque ex naturali jure tantum vacare jejunio, quantum ad prædicta bona est necessarium: hoc ergo jejunium naturæ dicitur. Determinatio autem temporis et modi jejunandi secundum congruentiam populi christiani, cadit sub præceptis juris positivi a prælatis Ecclesiæ institutis. Non tamen omnis qui jejunia Ecclesiæ solvit, mortaliter peccat; sed qui sic ea solvit, quod finis propter quem instituta sunt, impeditur, vel ipsa Ecclesiæ auctoritas contemnitur, vel sine rationabili causa præceptum omittitur.
At vero statuta communia proponuntur prout multitudini convenit, et quod ut in pluribus expedit. Si autem quid in speciali casu occurrat, quod rationabiliter observantiæ legis repugnat, non intendit legislator ad observantiam obligare. Sic ergo de præcepto jejunii respondendum, quod omnes ad illud tenentur, nisi in ipsis speciale fuerit impedimentum. Quod si fuerit per se manifestum et evidens, potest homo proprio judicio præterire jejunium, præsertim consuetudine interveniente, vel si de facili habere non possit recursum ad superiorem; si autem causa sit dubia, recurrendum est ad superiorem vim dispensandi habentem. — Agnoscendum autem, quod pueri quamdiu sunt in statu augmenti, quod usque ad tertii septennii finem durare solet, non sunt ad jejunandum obligati, nisi forte imminente præcipua tribulatione. Decet tamen ut interim se ad jejunandum exercitent, magis vel minus, secundum ætatis mensuram. Circa peregrinantes quoque et operarios distinguendum videtur. Si enim peregrinatio seu labor differri aut minui possit sine detrimento corporalis salutis exteriorisque status, qui ad conservationem corporalis seu spiritualis vitæ exigitur, non sunt propter hoc Ecclesiæ prætermittenda jejunia. Si vero incumbit necessitas statim peregrinandi, magnasque dietas agendi, seu multum laborandi, nec simul possint jejunia observari, non tenentur jejunare, quia nec hoc fuit de intentione præcipientis legislatoris, ut propter jejunium piæ et necessariæ causæ impedirentur. Recurrendum tamen apparet ad dispensationem prælati, nisi consuetudo excuset. Similiter pauperes, si habent quod ad comestionem unam sufficit, non excipiuntur a præcepto jejunii.
Footnotes
Chapter 491 of 761