Skip to the text

Articulus 204

  1. De tempore jejunii. 2. An semel comedere requiratur ad jejunium. 3. De hora comestionis jejunantium. 4. De cibis a quibus abstinent.

  2. DENIQUE, secundum ostensa, jejunium ordinatur ad duo, videlicet ad deletionem peccati, et ad elevationem mentis in Deum. Ideo illis temporibus erant præsertim indicenda jejunia, quibus potissime actibus pœnitentiæ et devotionis seu elevationis in Deum occupari oportet. Hoc autem est ante solennitatem paschalem, et in ipsa; in præcipuis quoque festivitatibus Sanctorum, et Quatuor temporibus, antequam sacri Ordines dantur. Est autem, secundum Augustinum, duplex jejunium, videlicet: Afflictionis, quod cadit sub præcepto, nec convenit diebus lætitiæ, puta tempori paschali et dominicis: in quibus qui contra consuetudinem Ecclesiæ jejunarent, non essent a peccato immunes. Aliud est jejunium exsultationis, quod pertinet ad spiritualia gaudia mentis in divina suspensæ.

  3. At vero rationabiliter ordinavit Ecclesia in die jejunii non nisi semel manducandum: nam per hoc naturæ satisfit, et concupiscentiæ subtrahitur aliquid. Sciendum vero, quod jejunium aliud est naturæ: et hoc per quemlibet potum, etiam aquæ, dissolvitur; et istud requiritur ad Eucharistiæ sumptionem. Aliud est jejunium Ecclesiæ: et hoc non solvitur nisi per ea quæ Ecclesia interdicere jejunanti intendit. Non autem intendit Ecclesia prohibere potum sicut cibum: nam potus magis ad alterationem corporis digestionemque escarum spectat quam ad nutritionem, quamvis quodammodo alat. Et ergo licitum est jejunantibus pluries bibere. Si vero immoderate bibant, peccant, et meritum jejunii perdere possunt: sicut etiam si cibum in una comestione immoderate accipiant. Conformiter, electuaria non solvunt jejunium, nisi in fraudem in magna quantitate sumantur. Nam quamvis aliqualiter nutriant, non tamen propter nutrimentum, sed ciborum digestionem sumuntur.

  4. Porro, quia jejunium ordinatur ad concupiscentiam refrenandam, ideo decet ut naturæ aliquid subtrahatur : non tamen multum, ne nimis debilitetur. Est autem sexta hora naturæ conveniens ad refectionem : quia tunc est completa digestio; et iterum, quia tunc iterum natura indiget per cibum juvari contra exteriorem aeris intemperiem, seu calorem, ne humores interius comburantur. Ut ergo naturæ moderata fiat subtractio, deputata est hora nona refectioni jejunantium : maxime quoniam Christus hora nona expiravit, cujus passioni se jejunans conformat, dum carnem suam affligit.1 In veteri autem Testamento hora vesperarum assignabatur : nam illud Testamentum comparatur nocti, novum vero diei : et ergo nunc in die reficimur hora nona, vel circiter.

  5. Adhuc autem, quia jejunium institutum est quatenus delectationes carnis, quæ in tactu et gustu præsertim consistunt, coerceantur; propterea Ecclesia interdixit jejunantibus cibos qui gustui suavius sapiunt, atque carnis libidinem magis inflammant. Talia autem sunt carnes animalium in terra quiescentium ac respirantium, et illa quæ procedunt ex ipsis, utpote ova ex avibus, et lacticinia ex gressibilibus. Hujusmodi enim humano corpori amplius conformantur, et ergo vehementius ipsum nutriunt ac venereorum materiam præbent. — Advertendum quoque, quod ad generationem tria concurrunt, videlicet: calor, qui ex vino et aliis calefactivis multum causatur; spiritus quoque, ad quem cooperantur inflativa, ut legumina; et humor, quem carnes potissimum gignunt. Non autem interdicitur jejunantibus usus vini vel leguminum, quoniam alteratio caloris et multiplicatio spirituum cito pertransit; sed substantia humoris diu manet, et ideo carnes interdicuntur. In jejunio autem quadragesimali tanquam solenniori, universaliter prohibentur ova et lacticinia: circa quorum usum in aliis jejuniis diversi diversimode habent se.

Footnotes

  1. Matth. xxvii, 46. ↩

Chapter 492 of 761