Skip to the text

Articulus 205

  1. Utrum gula sit peccatum. 2. An mortale 3. An gravissimum. 4. De gulæ speciebus. 5. An sit vitium capitale. 6. De filiabus ejus.

B 1. GULA autem est inordinatus appetitus edendi atque bibendi:1 et pertinet ad appetitum sensitivum. Fames vero et sitis ad naturalem pertinent appetitum, qui respicit vegetativam animæ partem. Gula autem consistit, non in substantia cibi, sed in quadam inordinata concupiscentia ejus. Unde si homo in quantitate cibi excedat, non propter cibi concupiscentiam, sed arbitrans illud sibi necessarium esse, non pertinebit ad gulam, sed ad imperitiam quamdam. Sed illud solum gulam concernit, ut homo propter concupiscentiam cibi delectabilis, mensuram edendi scienter excedat.

  1. Est autem gula peccatum mortale, quando inhæret homo inordinatæ concupiscentiæ propter se tanquam fini. Sic enim Deum contemnit, cui carnalem delectationem præponit, paratus Dei præcepta infringere, quatenus delectationes consequi possit. Si autem in vitio gulæ pensetur inordinatio concupiscentiæ tantum secundum ea quæ sunt ad finem, scilicet quoniam nimis concupiscitur delectatio cibi, tamen sub Deo, sic esset veniale peccatum. Dicit autem Augustinus: Quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est, ad minuta peccata noverit pertinere. Hoc de primis motibus gulæ accipi potest. Sed de ipsa gula dicit Gregorius: Dominante gulæ vitio, omne quod homo fortiter egit amittit; et dum venter non restringitur, simul cunctæ virtutes destruuntur.

  2. Denique gravitas culpæ tripliciter consideratur. Primo, ex parte objecti: et sic peccata contra divinas res sunt gravissima. Secundo, ex parte peccantis: et sic gula quodammodo alleviatur propter necessitatem cibos sumendi, difficultatemque discernendi et moderandi quid in talibus conveniat. Tertio, ex parte effectus: et sic quia ex gula varia vitia oriuntur, quamdam gravitatem sortitur. Non est autem simpliciter maximum vitium, quia secundum Gregorium, peccata carnalia minorem habent excessum, inter quæ gula locatur, quam spiritualia.

  3. Porro quinque sunt modi seu species gulæ secundum Gregorium, qui ait: Quinque modis nos gulæ vitium tentat: quandoque enim indigentiæ tempora prævenit; quandoque lautiores cibos quærit; aliquando quæ sumenda sunt præparari accuratius appetit; quandoque in quantitate excedit; interdum vero in ipso desiderii æstu. De quibus est versus:

Præpropere, laute, nimis, ardenter, studiose.

Isidorus vero ponit quatuor modos, dicens: Gula excedit in cibo secundum quid, quantum, quomodo, quando. Nam primum et secundum sub uno includit. Corruptio namque diversarum circumstantiarum virtutis, facit semper diversas species peccatorum, dum circumstantiæ ipsæ habent diversa motiva.

  1. Insuper, gula ponitur capitale peccatum: nam ex ea varia vitia nascuntur secundum rationem causæ finalis, utpote quæ ad finem ejus ordinatur. Est enim gula circa delectationes præcipuas sensitivas, quæ multum afficiunt et delectant.

  2. Filiæ autem gulæ ex parte animæ, quadrupliciter accipiuntur. Primo, ex parte rationis, quæ per gulam hebetatur: et sic ponitur hebetudo sensus circa intelligentiam. Secundo, quantum ad appetitum, qui multipliciter deordinatur ex immoderantia alimenti: et sic ponitur inepta lætitia. Nam omnes animæ passiones ad lætitiam et tristitiam reducuntur et ordinantur. Unde Esdræ tertio dicitur:

Vinum omnem mentem in jucunditatem et securitatem convertit. Tertio, quantum ad sermonem: et sic ponitur multiloquium. Quarto, quantum ad actum: et sic ponitur scurrilitas, secundum quod homo exteriores gestus cohibere non potest a jocularibus motibus. Ex parte quoque corporis ponitur immunditia filia gulæ: quæ immunditia potest attendi secundum emissionem quarumcumque superfluitatum, vel specialiter quoad seminis emissionem. Et sciendum, quod licet utilis sit vomitus post comestionem superfluam, vitiosum est tamen ut se huic necessitati quis subdat per immoderantiam cibi aut potus. Verumtamen ex consilio medici vomitus sine culpa procuratur in languoris remedium.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 148. ↩

Chapter 493 of 761