Articulus 206
1. De materia sobrietatis. 2. An sobrietas sit virtus specialis. 3. An usus vini sit licitus. 4. Quibus conveniat sobrietas.
VIRTUTES præterea quæ a generali conditione virtutis nominantur, illud pro materia concernunt, in quo difficillimum est et optimum talem conditionem servare. Sobrietas autem a mensura nomen sortitur: dicitur enim sobrius, quasi briam, id est mensuram, tenens. Est autem difficillimum optimumque servare mensuram in potu: nam potus moderatus multum confert, et immodicus ejus excessus plurimum lædit, et magis quam cibi. Unde Ecclesiasticus dicit: Sanitas animæ et corporis, sobrius potus. Et ergo materia seu subjectum sobrietatis est potus, non quicumque, sed qui sua fumositate cerebrum potest turbare. Quandoque autem sobrietas communius sumitur: et sic in aliis multis locum habet.
Est quoque sobrietas virtus specialis, quoniam speciale impedimentum rationis concernit atque repellit.
Amplius, quum nulla creatura sit substantialiter mala, non est usus vini secundum se illicitus, sed quandoque per accidens, vel propter votum, aut conditionem naturæ non potentis vinum sufferre, seu propter alios qui scandalizarentur. Dicit autem Hieronymus, quod vinum post diluvium cum carnibus est dedicatum; Christus autem venit in fine sæculorum, et extremitatem retraxit ad principium: utpote docens a vino et carnibus abstinendum, non utique per modum præcepti, sed consilii, quoniam perfectionem impediunt, quamvis sine peccato accipi valeant.
At vero sobrietas, sicut et aliæ virtutes, comparari potest ad vitia et concupiscentias quas refrenat: et quoad hoc magis necessaria est juvenibus, in quibus est major concupiscentia propter fervorem ætatis, et mulieribus, in quibus est debilitas rationis, et ergo per insobrietatem cito falluntur. Unde secundum Valerium Maximum, mulieres apud antiquos Romanos vinum non potabant. Secundo, comparatur sobrietas ad finem ad quem perducit, qui est habere animum liberum atque in usu rationis potentem: et sic moderatio vini atque sobrietas eis potissime convenit qui alios verbo et opere docere habent, ut senibus, regibus atque episcopis.
Chapter 494 of 761