Articulus 207
An ebrietas sit peccatum. 2. An mortale. 3. An sit gravissimum. 4. An a peccato excuset.
PORRO ebrietas, uno modo, designat defectum seu impotentiam rationis ex immoderato potu causatam:1 et sic est potius pœna culpæ, quam culpa. Alio modo, nominat actum qui prædictum defectum inducit. Quod dupliciter accidit. Uno modo, ex nimia fortitudine potus seu vini præter opinionem bibentis: et ista ebrietas sine peccato est, si non oriatur ex negligentia hominis; et hoc modo Noe inebriatus fuit.2 Alio modo, contingit prædictus defectus ex inordinata concupiscentia et usu potus: et sic est peccatum, et species gulæ, quæ in comessationem ebrietatemque dividitur. Habet quoque ebrietas vitium sibi oppositum, quod ideo innominatum est, quoniam insensibilitas et species ejus non multum contingunt. Si autem aliquis alium invitet ad bibendum, quem noscit ex vino faciliter inebriari, peccato non caret.
At vero qui potum immoderate sumit, si advertat potum esse immoderatum, non tamen inebriare potentem, non peccat mortaliter, quamvis inebrietur. Si vero advertat potum esse immoderatum et inebriare potentem, et nihilo minus malit inebriari quam a potu cessare; tunc si inebrietur, mortaliter peccat. Et talis proprie ebrius appellatur: quia moralia speciem sortiuntur ab eo quod per se est intentum. Qui enim sic inebriatur, volens et sciens se privat usu rationis. Unde mortaliter peccat periculo peccandi se committens; et secundum Augustinum, assiduitas quoque ebrietatis facit eam esse mortalem. Rursus, cibus et potus moderandus est secundum quod competit valetudini corporis. Unde si homo superflue potet de consilio medici, quatenus vomitum provocet quo purgetur, non peccat, nec reputatur potus superfluus: nec tamen ob hoc usque ad ebrietatem bibere indiget, quia aqua tepida vomitum causat.
Præterea, propter eamdem rationem qua paulo ante probatum est quod gula non est maximum vitium, nunc quoque valet ostendi quod ebrietas non est maximum peccatorum. Est tamen maxime cavenda, potissime clericis. Dicitur enim in Decretis, distinctione 35: Ante omnia clericis vitetur ebrietas, etc. Et Chrysostomus asserit, nihil esse ita dæmoni amicum, quemadmodum est ebrietas atque lascivia: cujus ratio est, quia vitia ista sunt multum frequentia.
Amplius, ut dictum est, in ebrietate duo perpendi possunt, videlicet: Defectus rationis consequens actum ebriosum. Et iste excusat peccatum in quantum diminuit voluntarium: voluntas enim est causa peccati. Sed ex parte actus præcedentis, distinguitur. Si enim iste actus ex quo ebrietas orta est, sine peccato fuit, tunc ebrietas omnino a peccato excusat: et sic forte erat in Lot. Si vero ille actus fuit culpabilis, tunc non totaliter excusatur peccatum, quia actus præcedens efficit ipsum voluntarium, in quantum homo dedit operam rei illicitæ;3 diminuitur tamen sequens peccatum, sicut et ratio voluntarii. Unde in libro contra Faustum dicit Augustinus, quod Lot culpandus est, non quantum ille incestus, sed quantum ebrietas meruit. Refert autem Aristoteles de quodam principe, qui statuit, ut ebrii si percuterent, plus punirentur quam alii, attendens videlicet magis ad utilitatem communem, quatenus injuriæ cohiberentur, quam ad veniam, quam oportet habere de ebriis eo quod non sunt compotes sui. Itaque ebrietas culpam excusat, non ideo quia ipsa est peccatum, sed ut dictum est.
Footnotes
Chapter 495 of 761