Skip to the text

Articulus 208

  1. Utrum castitas sit virtus. 2. An sit virtus generalis. 3. An distincta sit ab abstinentia. 4. Quomodo habeat se ad pudicitiam.

  2. CASTITAS autem ideo dicitur, quia per eam ratio concupiscentiam castigat, quæ, secundum Philosophum, ad modum pueri indiget refrenari.1 Unde patet, quod castitas sit virtus moralis. Exsistit autem subjective in anima; materiam vero habet in corpore. Pertinet namque ad castitatem, ut homo secundum rationis judicium et electionem voluntatis utatur corporalibus membris; nec potest per alterius violentiam tolli, si proprius desit consensus. — Dicit autem Augustinus in libro Contra Julianum, quod nec castitas nec aliqua virtus infidelibus inest, quia (secundum ipsum) virtutes, non officiis, id est actibus, sed finibus distinguuntur. Infideles autem non referunt actus suos ad debitum finem. Ponitur quoque castitas inter fructus, ad Galatas quinto, in quantum videlicet est delectabiliter operans.2

  3. Denique castitatem sumendo quemadmodum nunc sumpta est, sic est specialis virtus. Quandoque vero metaphorice sumitur pro quadam munditia quæ in spirituali conjunctione ad res divinas consistit: sicut et spiritualis fornicatio dicitur, quando mens creata conjungitur alteri rei, in qua inordinate delectatur, et contra debitum divini ordinis in aliquo figitur. Et sic castitas est generalis virtus: nam quælibet virtus retrahit mentem ne alicui vitiose inhæreat, præsertim tamen virtus theologica. Et quoniam concupiscentia puero assimilatur, ideo sicut puer, si suæ voluntati relinquatur, crescit in omni malitia, sic si concupiscentia relaxetur, fortissime invalescit et perimit.

  4. Porro castitas, quum sit circa delectationes et concupiscentias venereorum, ab abstinentia differt, quæ est circa delectationes ciborum. Ordinatur quoque abstinentia ad actum castitatis.

  5. At vero pudicitia a pudore accipitur. Et ergo est circa ea de quibus homo maxime verecundatur, quæ sunt actus venerei: nam genitalium membrorum motus imperio rationis non subditur, ut aliorum. Nec solum est verecundia circa ipsam mixtionem, sed et circa signa ipsius. Unde sicut castitas proprie versatur circa concubitum, sic pudicitia est circa signa ejus exteriora quæ magis deprehenduntur, quemadmodum impudici adspectus, amplexus, oscula, tactus. Itaque pudicitia ad castitatem refertur, non sicut virtus ab ipsa distincta, sed sicut quamdam ejus circumstantiam exprimens. Quandoque tamen unum pro alio sumitur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 151. ↩

  2. Galat.v, 23. ↩

Chapter 496 of 761