Skip to the text

Articulus 209

  1. In quo consistat virginitas. 2. An sit licita. 3. An sit virtus. 4. An sit matrimonio dignior, aliisque virtutibus.

  2. VIRGINITAS insuper a virore nomen accepit, eo quod virgo a concupiscentiæ adustione, quæ maxime est in venereorum consummatione, sit immunis.1 Unde dicit Ambrosius: Castitas virginalis est expers contagionis integritas. In delectatione autem venerea tria pensantur: unum, ex parte corporis, scilicet violatio virginalis signaculi; secundum est in quo id quod corporis est, conjungitur cum eo quod est animæ, utpote resolutio seminis delectationem sensibilem causans; tertium est ex parte animæ, puta propositum perveniendi ad delectationem hujusmodi. Quorum primum se habet per accidens ad moralem actum, qui secundum se non consideratur nisi secundum ea quæ animæ sunt; secundum vero materialiter se habet ad actum moralem, qui est circa passiones sensibiles; tertium autem se habet completive atque formaliter, quia actus morales in ratione consummantur. Itaque membrorum integritas per accidens ad virginitatem se habet; immunitas autem a delectatione quæ est in resolutione seminis, materialiter se habet; ipsum autem propositum perpetuo abstinendi, formaliter. — Virginitas ergo essentialiter est in anima, quamvis in carne servetur et accidentaliter consistat, eo quod ex proposito continendi consequatur integritas carnis: quæ si per alium modum corrumpatur, videlicet causa medicinæ, aut per violentiam, non magis virginitati præjudicat, quam si manus incidantur vel pedes. Sciendum quoque, quod delectatio quæ ex seminis resolutione causatur, dupliciter potest contingere. Primo, ex mentis proposito: et sic tollit virginitatem, quamvis sine coitu fiat. Secundo, sine proposito, vel in dormiendo, vel propter violentiam, dum mens delectationi non consentit, vel ex infirmitate naturæ, ut in his qui fluxum seminis patiuntur: et sic virginitatem non aufert. — Est autem virginitas, secundum Augustinum, continentia qua integritas corporis ipsi Creatori animæ et corporis vovetur, consecratur, servatur. Et alibi: Virginitas est in carne corruptibili, incorruptionis perpetua meditatio.

  3. Præterea, omne ordinatum secundum rationem est licitum. Exigit autem ordo, ut ea quæ ordinantur ad aliud, disponantur ut congruit illi ad quod ordinantur. Quum ergo bona corporis referenda sint ad bona animæ, præsertim ad vitam contemplativam: constat quod virginitas liceat, quoniam per eam sic caro regitur quemadmodum ad contemplationis perfectionem requiritur. Præceptum autem quod de generatione confertur, quum dicitur, Crescite et multiplicamini, non est tale, quale est præceptum pertinens ad conservationem suppositi.2 Pertinet enim ad speciem conservandam: ad quod tenetur ipsa multitudo, non autem quælibet pars multitudinis, quia et species conservari potest absque hoc quod singuli generent. Imo spiritualis propagatio non minus necessaria est quam carnalis. — Amplius, apud antiquos puniebantur qui perpetuo virginitatem servabant et cælibem vitam ducebant, ut refert Maximus Valerius. Unde Augustinus in libro de Vera religione narrat, quod Plato sacrificavit quatenus ejus perpetua continentia tanquam peccatum aboleretur. Sed hoc ipsum Plato (teste Augustino) fecit, non quod putaverit virginitatem esse culpabilem, quam ipse solus apud antiquos amore contemplandæ veritatis servavit, sed quasi perversæ opinioni multitudinis cedens.

  4. Elucescit autem ex his, quod virginitas sit virtus: nam concupiscentiam cohibet propter finem laudabilem. Imo, sicut se habet liberalitas, quæ est circa communem usum divitiarum, ad magnificentiam, quæ est circa præcipuos sumptus; sic se habet castitas, quæ ab inordinata delectatione venerea cohibet, ad virginitatem, quæ omnem veneream voluptatem repellit. Sciendum vero, quod virginitas secundum id quod in ea formale est, non est innata, sed ceteris virtutibus connexa, et per pœnitentiam recuperabilis, sicut et aliæ virtutes. Quod autem dicit Hieronymus, non posse Deum virginem post ruinam reparare, non est verum, nec quoad formale virginitatis, quod est propositum animi, nec quoad integritatem corporis, quæ miraculose recuperari potest; sed quantum ad actum in quo ipsa voluptas consistit: non enim fieri potest, ut id quod fuit non fuerit, loquendo in sensu composito atque formaliter. Dicit autem Augustinus, quod virginitas non est virtus, quia virginitas, id est integritas; sed quoniam Deo dicata est firmo proposito.

  5. Denique Jovinianus matrimonium virginitati præposuit, ut narrat Hieronymus. Quod penitus falsum est: præsertim exemplo Christi, qui virgo permansit, et matrem virginem præelegit; et quia bonum animæ præfertur bono corporis, bonum quoque vitæ contemplativæ bono vitæ activæ, et propagatio spiritualis carnali. Quod autem Augustinus matrimonium Abrahæ virginitati Joannis adæquat, verum est secundum præparationem animi Abrahæ, qui quantum in se fuit, paratus erat si Deo placuisset, virginitatem servare; et item secundum temporum distributionem. — At vero, virginitas ponitur summa virtutum, non simpliciter, sed in certo genere, utpote castitatis, propter singularem decorem. Præferuntur igitur virginitati virtutes theologicæ atque religio, martyrium quoque et religionis ingressus. Debetur autem virginitati fructus centesimus, respectu viduitatis cui debetur sexagesimus fructus, et castitatis conjugalis cui impenditur fructus tricesimus.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 152. ↩

  2. Gen. i, 28. ↩

Chapter 497 of 761