Articulus 210
De objecto luxuriæ. 2. An aliquis concubitus esse possit sine peccato. 3. An luxuria sit vitium mortale. 4. An capitale. 5. De filiabus ejus.
QUEMADMODUM vero temperantia proprie est circa delectationes tactus, ex consequenti autem circa alias quasdam materias; sic luxuriæ propria materia sunt delectationes venereæ, secundario autem quædam libidines aliæ. Dicitur enim luxuriosus, quasi in voluptatem solutus.
Porro, Augustino testante, quod est cibus ad salutem hominis, quia ordinatur ad conservationem suppositi, hoc est ordinatus concubitus ad salutem generis: ordinatur enim ad conservationem speciei. Unde sicut usus ciborum est sine peccato, si ratione moderetur; sic usus venereus caret peccato, si debito modo ac ordine fiat, prout convenit fini generationis humanæ. Licet autem concubitus actui rationis atque virtutis repugnet, quia rationem ita absorbet quod nihil actualiter considerare valet; non tamen habitui contrariatur, sicut nec somnus. Propter quod ait Augustinus: Satis responsum est hæreticis, si tamen capiunt, non esse peccatum quod neque contra naturam committitur, neque contra morem, neque contra præceptum.
Præterea, sicut actus venereus est singulariter necessarius, sic maxime indiget mensurari moderamine rationis: et per consequens est amplius vitiosum, si ordo rationis deseratur. Quum ergo luxuria modum et ordinem rationis excedat, patet quod sit peccatum.
Quumque finis luxuriæ sit delectatio venerea, quæ maxima est, et ergo præcipue appetibilis secundum sensum appetitivum; idcirco luxuria est vitium capitale, quia multa peccata propter eam contingunt: et hæc ex ea causantur secundum proprietatem causæ finalis.
Adhuc autem, quia appetitus concupiscibilis per luxuriam summe afficitur ad suum objectum, ideo luxuria maxime impedit actum rationis ac voluntatis. Sunt vero quatuor actus rationis in agendis. Primus est simplex intelligentia, qua aliquid apprehenditur tanquam finis et bonum: et hunc luxuria impedit: unde quoad hoc, filia ejus ponitur cæcitas mentis. Secundus actus est consilium: et in quantum luxuria hunc impedit, ponitur præcipitatio filia ejus. Tertius actus rationis est judicium de agendis, quem etiam luxuria impedit: et secundum hoc inconsideratio ponitur filia ejus. Quartus actus est præceptum rationis de agendis, quem quia luxuria impedit, ponitur inconstantia filia ejus. Ex parte quoque voluntatis, consequitur duplex inordinatio hominis ex luxuria: et sic filia luxuriæ ponitur amor sui, in quantum se homo inordinate intendit; et odium Dei, in quantum concupiscentiam prohibet. Isidorus autem ponit quatuor quæ consequuntur luxuriam, scilicet turpiloquia, scurrilia, ludicra, stultiloquia.
Chapter 498 of 761