Skip to the text

Articulus 211

  1. De divisione partium luxuriæ. 2. Utrum fornicatio simplex sit peccatum mortale. 3. An sit maximum peccatorum. 4. An in tactibus, osculis, etc., consistat peccatum mortale. 5. An pollutio nocturna sit peccatum. 6. De stupro.

  2. SPECIES autem luxuriæ sunt:1 peccatum contra naturam, per quod impeditur generatio prolis; et fornicatio simplex, quæ contrariatur debitæ educationi promotionique genitæ prolis, et hæc est commixtio soluti cum soluta; incestus quoque, qui est cum muliere affini vel consanguinea, cui non exhibetur debitus honor; adulterium, quod est cum muliere quæ est in potestate viri; et stuprum, quod est cum muliere exsistente sub potestate patris, dummodo non inferatur violentia; si enim infertur, sic ponitur raptus. Sex ergo sunt species ipsius luxuriæ: quæ omnes in quodam inordinato usu mulieris consistunt. Concubitus vero qui est cum femina religionem et castitatem professa, sacrilegium et spirituale adulterium dicitur, et ad speciem adulterii reducitur, quia femina talis quoddam cum Deo matrimonium fecit.

  3. Denique omne peccatum quod directe contra vitam hominis committitur, est mortale. Tale vero est fornicatio simplex. Repugnat enim bono prolis gignendæ, quod in debita informatione et educatione ac promotione consistit: ad quod requiritur longa cohabitatio maris et feminæ, et non vagus concubitus, sed determinatus, utpote certæ personæ ad certam. Unde in animalibus quorum educatio dependet ex patre et matre, non est concubitus vagus, sicut in avibus cernitur; sed secus est in his quorum fetus ex sola matre fovetur, ut in canibus patet. His quoque non obstat si aliquis fornicator proli provideat, aut mulieri cohabitet. Nam quod sub lege cadit, judicatur et determinatur secundum id quod in pluribus accidit, non autem secundum id quod in certo casu contingere potest. Ideoque fornicatio simplex sine omni dubitatione est mortale peccatum.

  4. Insuper, gravitas culpæ dupliciter potest attendi, videlicet per se, et per accidens. Per se illud peccatum est gravius, quod ex ratione sui actus majus bonum aufert. Unde fornicatio gravior est peccatis per quæ exteriora bona tolluntur, utpote furto, rapina, etc.; sed minus peccatum est quam peccata quæ sunt directe contra Deum, vel vitam hominis jam exsistentis, ut blasphemia, homicidium: est namque fornicatio contra bonum prolis gignendæ, quod est bonum humanum venturum.

  5. Agnoscendum quoque, quod aliquid dicitur peccatum mortale ex sua specie. Et sic amplexus, oscula, tactus, non habent rationem culpæ mortalis: possunt enim absque libidine fieri, vel propter consuetudinem patriæ, aut rationabilem causam. Secundo, dicitur aliquod peccatum esse mortale ex sua causa: ut si quis det eleemosynam quatenus alium inducat ad hæresim, propter intentionem corruptam mortaliter peccat. Quum ergo non tantum consensus in actum fornicationis, sed etiam in ipsam delectationem, sit peccatum mortale; hinc tactus et oscula sunt culpæ mortales, quando propter delectationem hujusmodi fiunt: sic enim et non aliter libidinosa vocantur.

  6. Amplius autem, pollutio nocturna dupliciter consideratur. Uno modo, secundum se: et sic non est peccatum, quum careat rationis judicio. Nam omnis dormiens intendit imaginibus rerum tanquam ipsis rebus, et ita decipitur. Imo primi motus sensualitatis non sunt culpabiles, nisi in quantum per rationem reprimi valent. Alio modo, consideratur pollutio nocturna per comparationem ad suam causam, quæ triplex est, scilicet: Corporalis, consistens in superfluitate humorum, ex qua causantur in dormiente phantasmata ad talium humorum expulsionem spectantia. Si ergo hæc causa sit ex vitio præcedenti, puta immoderantia cibi, tunc pollutio est culpabilis propter causam suam: aliter non erit culpabilis. Secunda causa pollutionis nocturnæ est causa animalis et interior: ut quum ex præcedenti cogitatione dormiens phantasiando polluitur. Præcedens autem cogitatio interdum est pure speculativa: ut quum quis de actibus carnis gratia disputationis cogitat: et tunc non efficit pollutionem culpabilem. Sed si sit cum affectione quadam concupiscentiæ, facit pollutionem culpabilem. Tertia causa est spiritualis atque extrinseca, scilicet a dæmone operante. Et hæc quandoque reddit pollutionem culpabilem, in quantum vigilans se ipsum non præparavit contra illusiones diaboli. Quandoque autem est ex sola malignitate diaboli sine omni peccato hominis: quemadmodum in Vitis Patrum de quodam habetur, qui semper pollutionem sustinuit die festo quo communicare debebat. Quamvis vero ratio dormientis non semper æqualiter offuscetur, tamen semper a libero judicio impeditur: unde nec pro tunc peccare potest. Verumtamen aliquid apprehendere et discere potest in somno, vel Deo revelante, vel ex cogitatione præcedente: nam apprehensio rationis non ita impeditur in somno sicut judicium ejus, quod fit per conversionem ad sensibilia. 6. Denique stuprum ponitur determinata luxuriæ species. Nam in virgine sub parentum potestate exsistente, est specialis deformitas si corrumpatur, nulla pactione matrimoniali præveniente: tum ex parte puellæ, quæ a matrimonio contrahendo impeditur, et ad meretricium præparatur; tum ex parte parentum, qui ejus curam habent. Quandoque autem accipitur stuprum communiter pro omni peccato luxuriæ: sicut Numerorum quinto. Unde qui virginem seducit et corrumpit, tenetur eam habere uxorem, quia humiliavit eam, et patri ejus satisfacere.2 Dicitur enim in Exodo: Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam et habebit eam uxorem. Si autem pater dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt. Et in Deuteronomio adjungitur: Dabit patri puellæ quinquaginta siclos argenti.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 154. ↩

  2. Num. v, 13. ↩

Chapter 499 of 761