Articulus 212
De raptu.12 2. De adulterio. 3. De incestu. 4. De sacrilegio. 5. De vitio contra naturam. 6. De ordine gravitatis prædictorum.
RAPTUS autem violentiam quamdam includit. Et quandoque in idem concurrit cum stupro, ut si quis virginem opprimat; quandoque invenitur sine stupro, ut si viduam aut corruptam rapiat. Stuprum quoque sine raptu esse potest, ut si quis virginem consentientem inordinate defloret. Puellæ autem non desponsatæ et raptæ, primo restituendæ sunt patriæ potestati: tenetur enim unusquisque rem injuste ablatam rependere. Impedit autem raptus matrimonium contrahendum, sed non dirimit jam contractum.
Denique adulterium est accessus ad torum alienum, quando alienus cum aliena concumbit: quod est contra certitudinem prolis, et contra bonum propriæ prolis. Et quamvis ratio adulterii maneat, si conjugatus ad non conjugatam accedat, proprie tamen sumuntur luxuriæ species secundum diversas mulierum conditiones: nam mulier se habet per modum patientis sive materiæ. Actus autem morales distinguuntur secundum diversas materias sive objecta. Adulterium quoque fidem matrimonii violat.
Porro incestus triplici ratione illicitus redditur. Primo, quoniam parentibus atque cognatis honorificentia quædam debetur : cui repugnat turpitudo actus venerei. Unde Maximus Valerius narrat, quod apud antiquos fas non erat patrem cum filio balneari, ne se nudos conspicerent. B Secundo, quia personas consanguinitate conjunctas necesse est simul morari : et ergo si carnaliter copulari possent, daretur nimia occasio commixtionis venereæ. Tertio, quia si propinqui commiscerentur, minueretur multiplicatio amicorum, quæ fit per copulam extranearum personarum. Aristoteles autem secundo Politicorum addit aliam causam. Nam homo naturaliter amat propinquam. Si igitur eam uxorem haberet, nimis eam amaret : quod castitati derogaret. Refert quoque C Philosophus nono de Animalibus, quod quidam equus se ipsum præcipitavit, eo quod matri suæ deceptus se miscuit. Aliquibus namque brutis inest naturalis reverentia ad parentes.
Insuper, sacrilegium ponitur luxuriæ species, in quantum aliquid Deo deputatum ad libidinem ordinatur : ut si quis sanctimonialem cognoscat, aut personam spirituali cognatione conjunctam.
Vitium quoque contra naturam est, quod naturali ordini venerei actus repugnat. Est ergo luxuriæ species, et multis modis contingit. Uno modo, si procuretur pollutio ex solo appetitu delectationis sine omni concubitu : quod quidam immunditiam vel mollitiem nominant. Item, si cum re alterius speciei coeatur : quod bestialitas dicitur. Tertio, fit per concubitum ad sexum indebitum, ut masculi cum masculo, seu feminæ cum femina : quod vitium Sodomiticum appellatur. Quarto, si non servetur naturalis modus concumbendi, vel quantum ad instrumentum indebitum, seu secundum alios monstruosos ac bestiales coitus modos.
Inter prædicta autem luxuriæ vitia, vitium contra naturam est gravissimum, quia per ipsum corrumpitur ipsum principium humanæ propaginis ; deinde incestus, quia est contra naturalem propinquorum reverentiam. Deinde adulterium est gravius stupro, et utrumque aggravatur per violentiam : propter quod raptus virginis est gravior stupro ; raptus quoque uxoris est gravior adulterio. Omnia vero ista per sacrilegium aggravantur. Fornicatio autem simplex inter prædicta est minima culpa : est tamen mortalis.
Footnotes
Chapter 500 of 761