Skip to the text

Articulus 213

  1. Utrum continentia sit virtus. 2. De objecto, 3. et subjecto ipsius. 4. De comparatione ejus ad temperantiam.

  2. CONTINENTIA denique, uno modo, dicitur secundum quod homo ab omni delectatione venerea abstinet :1 quod primo convenit virgini, secundario viduæ. Et sic continentia est virtus, sicut virginitas. Secundo, accipitur pro qualitate per quam homo concupiscentiis vehementibus resistit, firmans se contra eas, non tamen perfecte eas rationi subjicere valens. Et sic sumitur in Collationibus Patrum, et ab Aristotele, qui condividit continentiam virtuti. Sic enim accepta, non est virtus, sed aliquid virtutis participat. Ad perfectam enim rationem virtutis moralis exigitur, ut per eam sensitivus appetitus rationi subdatur. Si autem virtus large sumatur pro omni principio laudabilium operum, sic continentia virtus est.

  3. Denique materia seu objectum continentiæ est aliquid quod maxime appetitum impellit ad aliquid prosequendum. Hoc autem est concupiscentia circa venerea, quæ ad tactum pertinet. Dicitur tamen aliquis incontinens iræ, vel continens honoris, quia aliqualiter continentia respicit talia.

  4. Subjectum autem continentiæ esse non potest vis concupiscibilis nec ratio. Omnis enim virtus inhærens potentiæ, facit eam aliter se habere, quum ipsa inest, quam quum oppositum vitium inest. Sed concupiscibilis eodem modo se habet in continente et in incontinente, quia in utroque prorumpit in concupiscentias vehementes et pravas. Ratio quoque in ambobus est recta, et uterque extra passionem exsistens proponit concupiscentiam non sequi. Prima autem ipsorum differentia in electione invenitur : nam continens eligit concupiscentias non sequi quibus pulsatur; incontinens vero eligit assequi ipsas. Ideoque illa potentia ad quam electio pertinet, est continentiæ subjectum : hæc autem est voluntas.

  5. Præterea, continentiam accipiendo secundum primum modum, sic dignior est temperantia simpliciter dicta, quemadmodum virginitas castitate. Sed secundo modo eam sumendo, sic temperantia dignior est, quia passiones quas respicit, rationi perfecte subditas facit; in eo autem qui continens est, passiones vehementer rationi rebellant.

Footnotes

  1. Quæstio 155. ↩

Chapter 501 of 761