Skip to the text

Articulus 214

  1. An incontinentia pertineat ad corpus vel animam. 2. An sit peccatum. 3. Quomodo se habeat ad intemperantiam. 4. Quis turpior sit, incontinens iræ vel incontinens concupiscentiæ.

  2. PORRO causa incontinentiæ, proprie et per se est ex parte animæ, quæ per rationem non resistit passionum impulsui.1 Dispositio tamen corporis est occasionalis causa incontinentiæ, in quantum secundum variam ejus qualitatem, passiones magis aut minus insurgunt. Quod autem homo passioni non resistit, duobus modis contingit. Primo, sic quod ratio non consiliatur, sed statim ipsi passioni acquiescit : et hæc, secundum Philosophum, dicitur incontinentia irrefrenata. Secundo, sic quod homo non permanet in rationis judicio propter passionis instantiam atque impulsum, qui contingit ex velocitate motus, ut in cholericis, vel ex vehementia, ut in melancholicis, qui propter complexionem terrestrem vehementissime inflammantur.

  3. Denique, sumendo incontinentiam prout est circa concupiscentias tactus quæ in se turpes sunt, vel prout est circa bona quæ in se mala non sunt, sed inordinate optantur, ut divitiæ et honores; sic incontinentia est peccatum. Quandoque autem incontinentia dicitur excessivus affectus alicujus quod per se bonum exsistit, quemadmodum sunt virtutes. Unde Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus ait, quod Paulus propter divini amoris incontinentiam dixit : Vivo autem, jam non ego.2 Et sic non est peccatum, sed virtutum perfectio.

  4. At vero omne peccatum in voluntate præsertim consistit : nam voluntas, secundum Augustinum, est qua peccatur, et recte vivitur. Intemperatus autem peccat ex electione voluntatis, videlicet ex propria inclinatione vitiosi habitus; nec post peccatum tristatur, sed gaudet : quemadmodum impii lætantur quum male fecerint.3 Incontinens vero ex passionis impetu ad peccandum inducitur : qua cessante, pœnitet atque tristatur. Ideoque intemperatus gravius peccat quam incontinens.

— Sciendum autem, quod ignorantia intellectus interdum præcedit inclinationem appetitus et facit eam : et sic quanto ipsa est major, tanto peccatum est minus : diminuit enim rationem voluntarii actus. Quandoque autem ignorantia intellectus sequitur inclinationem appetitus : et quo illa est major, tanto culpa est major : ostenditur enim inclinatio appetitus esse intensior.

  1. Advertendum quoque, quod incontinens concupiscentiæ est turpior quam incontinens iræ, ex parte passionis, quia in turpiores passiones præcipitatur. Sed incontinens iræ pejor est incontinente concupiscentiæ, ratione effectus, saltem frequenter. Frequenter enim ira præcipitat hominem in mala pejora, ad proximi nocumentum pertinentia, quam incontinentia.

Footnotes

  1. Quæstio 156. ↩

  2. Galat. II, 20. ↩

  3. Prov. II, 14. ↩

Chapter 502 of 761