Skip to the text

Articulus 215

  1. An mansuetudo et clementia differant.

  2. An sint virtutes. 3. An temperantiæ partes.

  3. De comparatione earum ad alias virtutes.

  4. MANSUETUDO autem est virtus moderans iram;1 clementia vero est virtus moderativa exterioris punitionis. Patet ergo quod specie distinguantur, quamvis in eodem effectu concurrant. Dicit autem Seneca, quod mansuetudo est lenitas superioris circa inferiorem in constituendis pœnis. Crudeles autem dicuntur, qui puniendi communem modum non habent; sævi vero, seu feri, qui in pœnis hominum propter ipsas delectantur: hi namque humanum affectum non habent, quum naturaliter homo diligat hominem, et omne animal sibi conforme.2

  5. Denique virtus moralis ad hoc tendit, quod appetitus rationi subdatur. Quum ergo mansuetudo iras moderetur, et clementia exteriorem punitionem diminuat, secundum rationis censuram, patet quod utraque sit virtus. Propter quod Seneca secundo de Clementia dicit: Clementiam et mansuetudinem omnes boni viri præstabunt.

  6. Hæ autem duæ virtutes, sunt partes potentiales temperantiæ: nam modum ejus aliqualiter imitantur. Consistunt enim in quadam refrenatione iræ seu pœnæ, sicut et temperantia in refrenatione libidinum: pertinet quippe ad clementiam quod homo potestate sua non utatur in ulciscendo. Unde Seneca asserit: Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi: quod ex quadam dulcedine animi accidit, in quantum affectus omne illud abhorret quod quemquam contristare valet. Et ergo clementia, secundum Senecam, est lenitas animi: nam econtrario, austeritas animi in hoc consistit, quod quis alium contristare non veretur.

  7. Quamvis autem clementia et mansuetudo non sint simpliciter virtutes dignissimæ, habent tamen excellentiam: quia mansuetudo per hoc quod iram retundit, hominem maxime sui compotem facit; clementia vero, in eo quod pœnam diminuit, ad caritatem multum accedit.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 157. ↩

  2. Eccli. xiii, 19. ↩

Chapter 503 of 761