Skip to the text

Articulus 216

  1. An irasci sit licitum. 2. An ira sit peccatum. 3. An peccatum mortale. 4. An sit gravissimum. 5. De speciebus ejus. 6. An sit vitium capitale. 7. De filiabus ipsius. 8. De opposito vitio.

  2. DUPLICITER vero invenitur malum in passionibus animæ.1 Primo, ex ipsa specie passionis, ratione objecti: sicut invidia ex se nominat vitium. Hoc autem iræ, quæ vindictæ appetitum designat, non competit. Appetitus enim vindictæ bene et male effici potest. Secundo, ratione superabundantiæ vel defectus: et sic inveniri potest malum in ira, in quantum aliquis immoderate et præter rationem irascitur; si vero secundum rationem homo irascatur, sic ira erit laudabilis. Hieronymus autem et alii quidam, qui dicunt iram semper esse malam, loquuntur secundum modum Stoicorum, qui omnes passiones dicebant esse inordinatos motus sensitivi appetitus. Peripatetici autem, quorum sententiam Augustinus amplius approbat nono de Civitate Dei, dixerunt quod ira et aliæ passiones sunt motus sensitivi appetitus, sive sint secundum rationem moderatæ, sive non. — Potest autem ira se ad rationem habere dupliciter, scilicet: antecedenter, et sic impedit eam; et consequenter, prout appetitus sensitivus movetur contra vitia secundum rationis dictamen: et hæc est ira per zelum, quæ bona est. De qua ait Gregorius: Tunc robustius ratio contra peccata erigitur, quum ira subdita rationi famulatur. Et iterum: Curandum (inquit) summopere est, ne ira, quæ ut instrumentum virtutis assumitur, rationi dominetur, ne quasi domina præeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Hæc tamen ira rationis oculum aliqualiter turbat, sicut et prima excæcat.

  3. Præterea ordo rationis circa iram pensatur dupliciter. Primo, quantum ad id in quod ira tendit, quod est vindicta: quæ si appetatur propter correctionem culpæ et conservationem justitiæ, erit ira bona per zelum; si autem vindicta quæratur qualitercumque et in malum alicujus, erit ira dicta per vitium. Secundo, quantum ad modum irascendi, ne scilicet ira immoderate fervescat, nec intus, nec foris. Si enim nimis ardescit, fit ira culpabilis, quamvis in bonum finem tendat. Ira autem secundum se et absolute accepta, non nominat vitium, sed passionem, quæ in se nec laudabilis est nec vituperabilis. Sed si ratione refrenatur, est laudabilis. Potest namque appetitus sensitivus a ratione sic dirigi, ut vindictam desideret propter bonum finem prædictum.

  4. Insuper, ira quæ est inordinata ex parte vindictæ optatæ, est ex suo genere peccatum mortale, quoniam justitiæ et caritati repugnat. Potest tamen veniale esse peccatum propter imperfectionem actus: vel ex parte appetentis, quum rationem prævenit; vel ex parte appetibilis, sicut dum aliquis in modico ulcisci se cupit, velut si quis puerum parum crinibus trahat. Ira autem quæ est inordinata quantum ad modum irascendi, vel intus, seu in exterioribus signis, non est mortalis ex suo genere, nisi quis ex nimia vehementia a dilectione Dei et proximi excidat.

  5. Est autem ira, ex parte ejus quod appetit, minus peccatum quam odium atque invidia. Invidus enim appetit malum alterius propter appetitum propriæ gloriæ; odium vero appetit malum in quantum hujusmodi. Sed ira appetit malum pœnæ sub specie justæ vindictæ. Est etiam minus peccatum quam motus concupiscentiæ, qui tendit in bonum delectabile. Habet autem ira, ex parte modi irascendi, quamdam gravitatem, propter vehementem sui motus velocitatem. Unde Chrysostomus dicit: Nihil est turpius visu furentis, et nihil deformius visu severo; et ira est quidam dæmon, imo dæmonem habente difficilior. Et in libro Proverbiorum: Ira non habet misericordiam, nec furor erumpens.2

  6. Iracundorum autem quidam, secundum Philosophum, dicuntur acuti, videlicet qui cito et qualibet occasione irascuntur; alii graves, sive difficiles, in quibus memoria illatæ injuriæ nimis perseverat, et ex hoc sibimetipsis graves fiunt, nec quiescunt donec retribuant: propter quod difficiles appellantur. Amari autem manent in ira propter internam tristitiam quam concipiunt ex illata injuria; tempore vero procedente, quum tristitia perit, ira quiescit. Sed difficiles manent in ira propter magnum vindicandi affectum: et igitur ante vindictam non mitescunt.

  7. Porro ira est vitium capitale. Habet enim finem multum appetibilem, puta vindictam, quæ propter speciem justitiæ multum optatur. Et etiam ipsa motio iræ, quum sit vehemens, præcipitat hominem ad multa agenda.

  8. Propter quod ex ira, varia vitia tanquam filiæ ejus nascuntur, quæ sunt: indignatio, ut quum iratus reputat alium indignum ut sibi aliquid tale agat; et tumor mentis, in quantum irascens multos vindictæ modos et vias excogitat; clamor quoque, qui consistit in inordinato irascentis sermone; et contumelia, quæ est illatio injuriosorum verborum quoad proximum; et blasphemia, quantum ad Deum; et rixa, per quam intelligitur omne factum et nocumentum reale quod iratus alicui infert. Has ergo sex filias iræ ponit Gregorius. Accipitur quoque hic tumor mentis, non pro superbia, sed pro conatu atque audacia ejus qui vindictam intentat.

  9. At vero ira quandoque accipitur pro solo motu voluntatis pœnam infligentis, non ex passione, sed ratione: et sic defectus iræ est vitium. Secundo, accipitur pro motu appetitus sensitivi, qui cum corporali transmutatione contingit. Et hic motus simplicem motum voluntatis de necessitate consequitur, quoniam appetitus inferior superiorem naturaliter sequitur, nisi aliquid impediat. Non ergo potest motus iræ totaliter in appetitu sensitivo deficere, nisi per subtractionem vel debilitatem voluntarii motus. Itaque, sicut defectus voluntarii motus ad puniendum secundum rationem, est vitiosus, sic consequenter defectus passionis iræ vitiosus exsistit. Passio enim iræ, sicut et alii motus appetitus sensitivi, utiles sunt rationi ad hoc quod promptius exsequatur quod bonum est: alioqui frustra esset in homine appetitus inferior.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 158. ↩

  2. Prov. xxvii, 4. ↩

Chapter 504 of 761