Skip to the text

Articulus 217

  1. Quod crudelitas opponatur clementiæ.

  2. Quomodo se habeat ad feritatem seu sævitiam.

  3. Quod modestia sit pars temperantiæ.

  4. De objecto modestiæ.

  5. CLEMENTIA autem, juxta prædicta, est quædam lenitas animi pœnam diminuentis:1 cui contrariatur crudelitas, quæ amaritudinem quamdam importat in animo punientis.

  6. Differt autem crudelitas a feritate seu sævitia, quæ nomen sortitur a proprietate ferarum. Sicut enim feræ homines occidunt et lædunt, non ex consideratione justitiæ, sed ut pascantur; sic homines sævi vocantur, qui alios torquent, non ex intuitu culpæ, sed quoniam in ipso hominum cruciatu delectantur. Et quia hoc inhumanum ac bestiale consistit, ideo feritas sub vitio bestialitatis continetur: provenit enim ex magna corruptione naturæ, vel pessima consuetudine. Crudelitas vero respicit culpam in eo quem torquet, sed modum excedit: unde sub humana malitia collocatur.

  7. Denique, quandocumque est aliqua virtus circa maximum aliquod, necesse est aliam fore virtutem circa ea quæ mediocriter se habent:2 nam totam vitam humanam oportet regulari virtutibus. Sicut ergo præter magnificentiam, quæ est circa maximos sumptus, ponitur liberalitas mediocres sumptus concernens et ordinans; sic præter temperantiam, quæ est circa maximas delectationes, utpote tactus, modestia ponitur, quæ temperantiæ tanquam principaliori virtuti annectitur.

  8. Materiam quoque seu objectum modestiæ diversimode quidam assignant. Sed Tullius ponit modestiam esse circa appetitum excellentiæ, quem moderatur humilitas; et circa appetitum quoque eorum quæ ad scientiam pertinent, quem ordinat studiositas, curiositati opposita; circa exteriorem quoque motum et actum, quatenus decenter fiat; et circa apparatum qui in vestibus atque similibus constat. Apostolus vero, dum ait, Modestia vestra nota sit omnibus, accipit eam prout est circa exteriora, vel etiam circa interiora, quæ non agnoscuntur nisi per exteriora indicia.3

Footnotes

  1. Quæstio 159. ↩

  2. Quæstio 160. ↩

  3. Philipp. IV, 5. ↩

Chapter 505 of 761