Skip to the text

Articulus 218

  1. Utrum humilitas sit virtus.

  2. De subjecto ejus.

  3. An humilis debeat se omnibus subjicere.

  4. An humilitas sit pars modestiæ.

  5. Quomodo se habeat ad alias virtutes.

  6. De gradibus humilitatis.

  7. BONUM autem arduum, in quantum est bonum, attrahit, et causat spem;1 in quantum vero est arduum, retrahit, causans desperationem. Ideoque circa appetitum boni ardui necessaria est duplex virtus. Una, quæ refrenet ac temperet animum ne immoderate tendat in magna : et hoc ad humilitatem pertinet. Alia quoque, quæ animum contra desperationem corroboret, atque impellat in prosecutionem magnorum : et hoc magnanimitas efficit. Sic ergo humilitas est virtus.

  8. Cujus subjectum est appetitus : nam ad humilitatem pertinet se ipsum reprimere et declinare, ne in altiora inordinate quis feratur. Sed quoniam hoc fieri nequit, nisi propriam imperfectionem cognoscat, et improportionem suam ad id quod suam virtutem excedit; ideo cognitio ad humilitatem requiritur tanquam regula dirigens appetitum, cujus motum humilitas moderatur. Deo autem secundum naturam divinam non competit humilitas. Debet autem humilis se ad sublimiora extendere, innitendo divino auxilio : quoniam secundum Augustinum, aliud est levare se ad Deum, et aliud est levare se contra Deum. Qui enim ante illum se projicit, ab ipso erigitur; qui vero adversus illum se erigit, ab eo projicitur.

  9. Denique in quolibet homine duo pensantur, videlicet : quod est hominis, quod scilicet ad defectum pertinet; et quod est Dei, puta ad salutem et gratiam spectans. Debet ergo unusquisque se ipsum secundum id quod suum est, subjicere cuilibet homini secundum id quod est Dei in ipso. Unde ait Apostolus :2 In humilitate superiores invicem arbitrantes. Non autem requirit humilitas ut quis se alteri subjiciat secundum dona quæ se a Deo sortitum cognoscit, propter dona quæ apparent in alio. Item non requirit humilitas ut homo se secundum id quod secundum se est, subjiciat proximo secundum id quod ille ex se est : sic enim oporteret quod quilibet reputaret se magis peccatorem quam quemlibet alium. Sed potest aliquis æstimare aliquid boni esse in proximo quod ipse non habet, atque aliquid mali esse in se quo alius caret, sicque per humilitatem se illi subjicere.

  10. Porro humilitas ponitur pars potentialis temperantiæ : nam in quadam refrenatione spei consistit, sicut et temperantia in refrenatione libidinis. Continetur autem humilitas sub modestia, sicut prætactum est. Unde Origenes super Lucam dicit : Si nomen hujus audire virtutis vis, quomodo etiam a philosophis appelletur, ausculta eamdem esse humilitatem, quam respicit Deus, quæ ab illis μετριότης, id est mensuratio seu moderatio, dicitur. Quem enim Aristoteles temperatum appellat, nos humilem dicere possumus. Est autem humilitas in irascibili, sicut superbia sibi opposita, quia respiciunt arduum.

  11. Amplius, virtutes theologicæ, et etiam intellectuales, justitia quoque legalis, humilitatem in dignitate excedunt; ceteris vero ipsa est potior. Humilitas vero prima virtutum, et fundamentum vocatur earum, non quod sit simpliciter prima; sed dicitur prima quasi removens prohibens : nam superbiam omnis peccati originem, (cui etiam Deus resistit,) expellit, et hominem Deo subditum efficit.34 Fides autem directe est prima virtutum, quoniam per ipsam primo ad Deum acceditur. Et quoniam humilitas omnium bonorum impedimentum tollit, ideo Christus eam singulariter docuit.

  12. Præterea in Regula B. Benedicti ponuntur duodecim gradus humilitatis : de quibus in variis libellis tractatum invenitur.

Footnotes

  1. Quæstio 161. ↩

  2. Philipp. II, 3. ↩

  3. I Petr. V, 5. ↩

  4. Jacob. IV, 6; ↩

Chapter 506 of 761