Skip to the text

Articulus 219

  1. An superbia sit peccatum. 2. An speciale sit vitium. 3. De subjecto ejus. 4. De speciebus superbiæ. 5. An sit peccatum mortale. 6. An sit maximum. 7. De comparatione superbiæ ad alia vitia. 8. An sit vitium capitale.

  2. SUPERBIA denique ideo peccatum est, quia regulam rationis transgreditur, tendendo in ea quæ sunt super se et suæ mensuræ improportionata consistunt.1 Est enim superbia, secundum Augustinum, perversæ celsitudinis appetitus; et perverse imitatur Deum, quoniam odit æqualitatem cum sociis sub Deo, sed imponere eis vult dominationem suam pro illo.

  3. At vero superbia secundum propriam rationem accepta, est speciale peccatum habens materiam propriam, quæ est excellentia propria; sed dicitur commune peccatum per redundantiam, quia mater est omnium vitiorum, et quia legem Dei facit contemni. Non tamen omnis qui Deum offendit, ex Dei contemptu hoc agit; sed interdum ex negligentia vel infirmitate. Sciendum tamen, quod quandoque aliquis facit aliquod peccatum secundum effectum, quod non facit secundum affectum: quemadmodum patrem ignoranter occidens. Conformiter, omnis qui contra Dei præcepta operatur, Deum contemnit secundum effectum, sed non semper secundum affectum.

  4. Porro, quia objectum superbiæ est arduum, utpote excellentia; ideo subjectum ejus est vis irascibilis. Sed advertendum, quod irascibilis quandoque proprie sumitur, sicut et ira, et tunc est solum in parte sensitiva; quandoque vero communiter sumitur, ut conveniat appetitui intellectivo, qui est voluntas: et sic non diversificatur a concupiscibili. Quoniam ergo arduum illud circa quod occupatur superbia, non solum reperitur in sensibilibus bonis, sed et sæpius in spiritualibus, in quibus est excellentia major; ideo subjectum superbiæ est irascibilis, non tantum proprie sumpta, sed large accepta: nam dæmonibus inest superbia. Hoc tamen non vidi in Thoma aperte. Et idem videtur de humilitate dicendum, quoniam angelis inest humilitas. Et sicut irascibilis convenit spiritualibus rebus, imo et Deo; sic et ira, non prout passionem importat. — Superbia autem quamvis informem cognitionem non auferat, affectualem tamen directe notitiam impedit. Unde Gregorius dicit: Superbi secreta quædam intelligendo percipiunt, quorum dulcedinem experiri non possunt. Nam quoniam in propria excellentia gaudent, veritatis excellentiam prorsus fastidiunt.

  5. Insuper, species superbiæ quatuor sunt, secundum Gregorium: prima, quum aliquis bonum quod habet, a se ipso se habere putat; secunda, quum illud suis meritis tribuit; tertia, quum quis jactat se habere quod non habet; quarta, dum quis singulariter appetit videri aliquid habere aliis aspernatis. Bernardus autem distinguit duodecim gradus superbiæ, contra duodecim gradus humilitatis. Primus enim gradus humilitatis est semper corde et corpore humilitatem ostendere, defixo in terram adspectu: cui contrariatur curiositas, qua homo ubique inordinate et curiose circumspicit. Secundus gradus humilitatis est pauca et rationabilia verba loqui non clamorose: cui levitas mentis opponitur, per quam homo se in verbis habet superbe. Tertius gradus humilitatis est non esse promptum ad risum: cui opponitur inepta lætitia. Quartus, taciturnitas usque ad interrogationem: cui contrariatur jactantia. Quintus, tenere quod communis regula monasterii continet: cui opponitur singularitas, qua quis vult sanctior apparere. Sextus, credere et pronuntiare se omnibus viliorem: contra quem ponitur arrogantia, qua se homo aliis præfert. Septimus, ad omnia se inutilem atque indignum confiteri et credere: cui opponitur præsumptio, per quam se aliquis æstimat sufficientem ad gradum majorem. Octavus est peccatorum confessio: contra quam ponitur eorumdem defensio. Nonus, in duris et asperis patientiam amplecti: cui contrariatur simulata confessio, qua quis non vult subire pœnam pro culpis, quas simulatorie confitetur. Decimus est obedientia: cui contrariatur rebellio. Undecimus, ne homo delectetur propriam facere voluntatem: cui libertas opponitur. Ultimus gradus humilitatis est timor Dei: cui opponitur consuetudo peccandi, quæ Dei contemptum includit.

  6. Præterea, sicut humilitas proprie respicit subjectionem animæ ad Deum, ita superbia concernit extollentiam quamdam, supra quam homini a Deo præfixum est per legem divinam. Unde patet, quod superbia ex proprio genere sit peccatum mortale : quamvis aliqui motus ejus sint veniales propter imperfectionem ipsorum, et quoniam rationem præveniunt, vel ejus consensum non habent.

  7. Sciendum quoque, quod superbia non est maximum peccatum propter conversionem ad bonum commutabile, quoniam excellentia quam concernit, non maxime contrariatur divino bono. Sed ratione aversionis, quæ in omni peccato formale est et speciem complens, est superbia gravissimum peccatorum: nam ex propria ratione aversionem quasi essentialiter comprehendit, quia Deo et ejus regno subjici spernit. Cetera quippe peccata, secundum Boetium, fugiunt a Deo, sola superbia se ei opponit, quum actus ejus sit Dei contemptus. Quia igitur illud formale quod omnibus vitiis communiter convenit, superbiæ singulariter attribuitur, ideo ratione aversionis est gravissima secundum genus. Semper enim id quod est per se, potius est illo quod est per aliud. Quamvis autem superbia difficulter vitetur, eo quod sæpius latenter insurgat, et ex bonis operibus occasionem accipiat; postquam tamen innotescit, de facili evitatur, tum ex consideratione propriæ infirmitatis, tum ex contemplatione divinæ magnitudinis, tum ex cognitione imperfectionis bonorum quæ agimus, quæ sunt velut pannus immundæ.2 Frequenter autem propter superbiam, cujus turpitudo intus latet, permittit Deus hominem ruere in peccata carnalia, quorum turpitudo manifesta est, quatenus per hoc ab occulta confusione humiliati consurgant.

  8. Insuper, rite superbia ponitur primum peccatum: nam aversio, quæ in omni peccato formale atque præcipuum est, superbiæ primo et per se et ex propria convenit ratione, ut dictum est. Possunt tamen in aliquo quædam peccata præcedere eam, scilicet ex ignorantia vel ex infirmitate. Sed inter magna peccata superbia prima vocatur, quia omnia mala ex ea possunt procedere.

  9. Agnoscendum vero, quod Cassianus et Isidorus considerantes superbiam prout est quoddam speciale peccatum, posuerunt eam vitium capitale. Sed Gregorius consideravit eam in quantum habet universalem influentiam super omnia vitia: et idcirco vocat eam omnium vitiorum reginam ac matrem, non autem capitale peccatum; imo capitalium vitiorum principium, quoniam cor quod ipsa occupat, septem principalibus vitiis implet, sicque omnium multitudinem vitiorum producit.

Footnotes

  1. Quæstio 162. ↩

  2. Is. LXIV, 6. ↩

Chapter 507 of 761