Skip to the text

Articulus 220

  1. An peccatum primi hominis fuerit superbia. 2. Quid Adam peccando appetierit. 3. De gravitate peccati Adæ. 4. An magis peccaverit quam Eva.

  2. A D unum autem peccatum multi possunt motus concurrere:1 quorum ille est primum peccatum, in quo prima inordinatio reperitur. Hoc ergo erat primum peccatum hominis, in quo erat prima inordinatio appetitus. Hæc vero esse non potuit in appetitu sensitivo, quoniam nulla erat rebellio carnis ad spiritum in protoplastis. Propter quod prima inordinatio appetitus humani non erat per hoc quod appetiit aliquod bonum sensibile, sed quia spirituale bonum supra suam mensuram optavit: quod ad superbiam pertinet. Ideoque primum peccatum hominis erat superbia. Secundario autem, ex superbia oriebatur in ipso inobedientia, quia ex elatione ad illud quod inordinate appetiit, ad divini prævaricationem mandati inductus est. Sed et gula derivabatur ex superbia: nam propter suasionem serpentis, qui dixit, Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, inducta est mulier principaliter ad esum vetiti pomi.2 Erat etiam in peccato primi hominis curiositas, quia scientiam inordinate optavit ex excessivo excellentiæ appetitu : quæ superbia sic mulierem excæcavit, quod serpentem verum dicere credidit.

  3. Porro, quum omne bonum creatum sit quædam participatio bonitatis divinæ, eo ipso quod homo appetiit inordinate excellentiam spiritualis boni, optavit similitudinem Dei : non æquiparentiæ, quia hæc cadere nequit in apprehensione sapientis; sed imitationis, qualis creaturis est possibilis. Unde Augustinus dicit : Adam et Eva rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem. Sed cognoscendum, quod appetitus proprie est rei nondum adeptæ. Bonum autem spirituale, per quod creatura Deo assimilatur, secundum tria attenditur, utpote : Secundum esse naturæ : et tale bonum homo et angelus habuerunt a suæ creationis principio, nec circa hoc peccaverunt. Secundo autem, attenditur quoad cognitionem : et hanc Dei similitudinem angelus a principio actualiter habuit, homo vero in potentia tantum. Tertio, quantum ad potestatem agendi : et hanc neuter eorum a suæ creationis initio habuit : restabat enim eis aliquid operandum quo ad felicitatem pertingerent. — Primus itaque homo peccavit principaliter appetendo similitudinem Dei quantum ad scientiam boni et mali : ut scilicet per propriæ naturæ virtutem sibi determinaret quid bonum et quid malum esset ad agendum; vel etiam quatenus per se ipsum cognosceret quid sibi esset boni aut mali futurum. Secundario autem peccavit, appetendo similitudinem Dei quantum ad propriam potestatem agendi : ut scilicet virtute suæ naturæ operaretur ad beatitudinem obtinendam. Dicit enim Augustinus undecimo super Genesim ad litteram, quod menti mulieris inhæsit amor propriæ potestatis. Sed diabolus peccavit, desiderando similitudinem Dei quantum ad potestatem : voluit enim magis sua potentia frui quam Dei, secundum Augustinum in libro de Vera religione. In hoc ergo uterque Deo quodammodo æquari optavit, quod sibi ipsi nimis inhæsit, divinæ regulæ ordine derelicto.

  4. Præterea peccatum grave vocatur dupliciter, scilicet ex specie proprii actus, et ex circumstantia loci, vel personæ, aut temporis. Primo igitur modo primorum parentum peccatum non erat gravissimum peccatum. Nam blasphemia et infidelitas magis derogant Deo quam appetitus excellentiæ. Sed secundo fuit gravissimum, propter conditionem personarum peccantium. Prima autem gravitas essentialior est peccato quam altera : et ergo licet peccatum eorum fuerit gravissimum secundum quid, non tamen simpliciter.

  5. At vero peccatum Adæ gravius exstitit peccato Evæ ex parte conditionis personæ, quoniam erat muliere perfectior; sed quantum ad genus peccati, quod fuit superbia, peccatum amborum fuit æquale. Quantum vero ad speciem hujus superbiæ, gravius peccavit Eva triplici ratione. Primo : nam major fuit elatio mulieris quam viri. Credidit namque ipsa serpentem verum dicere, scilicet quod Deus esum ligni vetiti ipsis prohibuisset, ne ad ipsius similitudinem pervenirent. Unde de ligno manducans voluit Dei similitudinem adipisci contra voluntatem divinam. Vir autem ita non credidit, nec Dei similitudinem appetiit quasi contra voluntatem divinam; sed peccavit quia eam per se ipsum consequi voluit. Secundo, quoniam mulier viro peccatum suggessit. Tertio, quia Adam peccavit ex quadam amicabili benevolentia ad mulierem : qua etiam fit ut Deus sæpe offendatur, dum homo metuit ne ex amico inimicus fiat. Hoc autem peccatum Adæ viri diminuit.

Footnotes

  1. Quæstio 163. ↩

  2. Gen. III, 5. ↩

Chapter 508 of 761