Articulus 221
De morte. 2. De aliis pœnis consecutis. 3. De tentatione primorum parentum.
DONUM autem originalis justitiæ sic primo parenti erat collatum, ut quamdiu ratio ejus atque voluntas Deo subditæ essent, nec sensitivus appetitus rationi resisteret, nec corpus animæ. Quia ergo homo peccavit, consecuta est rebellio virium inferiorum contra rationem, et defectus corruptionum ex parte corporis, quod animæ perfecte non subditur. Hæc autem consecuta sunt in pœnam originalis culpæ.
Denique adjunctæ sunt multæ pœnæ particulares. Nam privati sunt loco qui competebat statui integritatis, videlicet paradiso terrestri.1 Ea quoque quæ naturæ originalis justitiæ beneficio destitutæ conveniunt, attributa sunt viro et feminæ. Pertinet enim ad feminam generatio prolis : et quantum ad hoc est dupliciter punita, videlicet per tædium quod sustinet prolem portando, et per dolorem quem sentit, quem non sensisset in partu, si non peccasset. Pertinet quoque ad feminam communicatio operum ad domesticam conversationem spectantium : et quoad hoc punita est per subjectionem qua subjecta est viro :2 non quod ante peccatum vir non fuerit caput mulieris gubernatorque ejus ; sed quoniam mulier necesse habet viro subesse etiam nolens. Ad virum autem spectat procurare necessaria vitæ. Circa quod tripliciter est punitus : primo, per terræ sterilitatem ;3 secundo, per laboris annexionem ; tertio, per infructuosorum germinum productionem. — Sed et in anima puniti sunt triplici pœna. Primo, per confusionem ex rebellione carnis ad spiritum. Nam aperti sunt oculi eorum :4 non quod ante clausi erant ; sed post peccatum aperti sunt ad aliquid intuendum et cogitandum, quod antea nunquam adverterant, scilicet ad invicem concupiscendum : quod ante non fuerat. Secundo, quantum ad increpationem propriæ culpæ. Dicitur enim :5 Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Tertio, per commemorationem futuræ mortis, dum dicitur : Pulvis es, et in pulverem reverteris.6 Quod autem in Genesi ad feminam dicitur, Multiplicabo conceptus tuos, non debet intelligi quod multiplicatio filiorum sit data in pœnam ;7 sed propter multiplicationem doloris id dictum est.8
Porro divina providentia, cujus est (secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus) naturas rerum salvare, non autem corrumpere, disponit cuncta suaviter.910 Talis vero est natura humana, ut possit ab aliis impediri et juvari. Ideoque decuit, ut sicut homo in statu innocentiæ per angelos bonos juvabatur, sic a dæmone permitteretur tentari, quamvis Deus sciret eum vincendum. Scivit namque quod per liberum arbitrium potuit vincere, et hoc facillime, quia nihil movebat eum intrinsecus ad peccatum. Et sic impugnatio ejus non fuit pœnalis. — Insuper, quoniam ex intellectuali et corporali principio homo constat, ideo tentator duplex incitamentum proposuit, puta similitudinem Dei per adeptionem scientiæ, et per hoc quod usus est sensibilibus rebus maximam cum homine affinitatem habentibus. Nam tentavit virum per feminam, mulieremque per prohibitum cibum. Non enim potuit dæmon hominem primo tentare per suggestionem intrinsecam : nam illa ostendit diabolum plus habere potestatis in homine quam exterior res, quia phantasiam transmutat. Et secundum Augustinum, non est opinandum quod dæmon serpentem pro suo libito ad tentandum hominem præelegit, sed quia hoc animal ei permissum fuit, quamvis alia fuissent magis apparentia.
Footnotes
Chapter 509 of 761