Articulus 222
De studiositate. 2. De curiositate. 3. An locum habeat circa cognitionem sensitivam.
MATERIA denique circa quam est studiositas, est ipsa cognitio ;1 secundario autem, id quod per cognitionem fit sive dirigitur. Est enim studiositas vehemens applicatio mentis ad aliquid, maxime cognoscendum. Annectitur autem studiositas temperantiæ sicut virtus secundaria ; estque pars subjectiva modestiæ, sicut ostensum est.2 Sicut enim temperantia refrenat naturalem inclinationem in delectationes gustus et tactus, sic studiositas moderatur naturalem appetitum, propter quem omnes naturaliter scire desiderant. Est quoque studiositas virtus moralis: nam per eam homo sortitur rectum appetitum applicandi vim cognoscitivam, sic vel sic, ad hoc aut certe ad aliud.
Et sicut studiositas est circa appetitum et studium cognitionis adipiscendæ, illud ordinando;3 sic opposito modo est circa eamdem materiam vitium curiositatis. Licet enim cognitio sit semper secundum se bona, tamen appetitus et studium ejus quandoque est malum: ut si quis studeat causa gloriæ vanæ, aut pompæ, vel dum per studium minus utile retrahitur ab exercitio debito, vel inquirendo veritatem a quibus non licet, vel referendo ad finem malum, aut altiora scrutando.
Insuper, cognitio sensitiva ordinatur ad duo, videlicet ad corporis sustentationem, et ad intellectualem notitiam. Potest igitur circa cognitionem sensitivam curiositas esse, si referatur ad aliquid a Deo impediens, per cujus considerationem anima impeditur a contemplatione utilium: quemadmodum consideratio feminæ concupiscentiam gignit, quæ contemplationem exstinguit.
Footnotes
Chapter 510 of 761