Skip to the text

Articulus 223

  1. An circa motus exteriores sit virtus.

  2. An in ludis sit virtus. 3. De vitio et superfluitate ludi. 4. De vitio circa defectum ludi.

  3. QUONIAM vero exteriores motus per rationem ordinari et dirigi possunt, ideo circa eos est virtus moralis.1 Ordinantur autem dupliciter, scilicet: Secundum convenientiam personæ: et circa hoc ponit Andronicus virtutem quam vocat ornatum, quæ servat decentiam in motu et habitudine. Secundo, secundum convenientiam ad exteriores personas, loca, atque negotia. Unde Augustinus dicit in Regula: In omnibus motibus vestris nihil fiat quod cujusquam offendat adspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem.

  4. At vero, sicut corpus fatigatur, et ex hoc repausatione quietis eget quæ est in somno; sic anima fatigatur, dum super sensibilia elevatur per cognitionem speculativam aut practicam. Unde non valet talibus continuo stare intenta, sed indiget intermissione atque quiete. Quies vero animæ est delectatio, sicut et quies corporis somnus. Itaque necesse est quandoque delectationem aliquam sensibilem et animalem admittere propter refocillationem animæ fessæ. Nam et Joannes evangelista lusisse describitur. Talis autem delectatio hoc modo intenta et admissa, dicitur jocosa seu ludicra: et ergo circa illam est virtus per quam moderatur. Tria enim cavenda sunt circa eam. Quorum primum et maximum est, ne quæratur in verbis vel factis nocivis aut turpibus: nam tale genus jocandi nominat Tullius primo de Officiis, illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum. Secundum, ne gravitas animæ penitus resolvatur. Tertium, ut conveniat personæ, loco, et tempori, et cum circumstantiis debitis. Hanc ergo virtutem quæ ordinat ludum, Aristoteles eutrapeliam appellat.

  5. Si ergo ista non serventur, sed aliquis immoderate ludis incumbat; tunc est vitium: imo mortale peccatum, si tanto affectu quis ludo intendit, quod per eum contra præcepta aliquid agit vel dilectioni divinæ præponit. Histriones quoque, qui ludum hominibus exhibent, si prædicta tria cavent, non peccant, nec eorum officium est secundum se illicitum; et qui eis præstant mercedem non peccant, nisi inordinate se habeant.

  6. Porro defectus in ludo vitiosus est. Est enim contra rationem, quod se homo tam onerosum exhibet quod nihil delectabile agit, imo et aliorum delectationes impedit. Propter quod Seneca dicit: Sic te geras sapienter, ut nemo te habeat tanquam asperum, nec spernat ut vilem. Tales namque, secundum Aristotelem, duri et agrestes dicuntur. Hic tamen defectus est minus culpabilis quam prædictus excessus.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 168. ↩

Chapter 511 of 761