Articulus 224
De virtute quæ est circa exteriorem apparatum. 2. An mulieres peccent in ornatu superfluo. 3. De præceptis temperantiæ et partium ejus.
PORRO circa usum exteriorem rerum contingit peccare dupliciter.1 Uno modo, per comparationem ad consuetudinem horum quibus homo convivit : ut quum quis novam pompam vel modum adinvenit in vestimentis. Alio modo, ex nimio affectu hominis qui libidinose rebus afficitur, sive præter consuetudinem sint, sive non. Quod tripliciter accidit : primo, quum aliquis ex vestium apparatu gloriam quærit, secundum quod vestes ad ornatum respiciunt ; secundo, dum ex vestium mollitie quærit delicias ; tertio, quia nimiam sollicitudinem adhibet cultui vestium, licet finis non sit perversus. Similiter circa defectum in vestium dispositione est inordinatio duplex. Prima ex negligentia oritur, quum homo vestimenta indecenter comportat ; secunda, si vestium abjectionem ad inanem gloriam refert. Vilia autem vestimenta portare, eis præcipue competit qui alios exemplo et verbo ad pœnitentiam movent.
Denique, circa ornatum mulierum tria prædicta consideranda cavendaque sunt, et etiam quod habitus mulierum ornatus, viros ad concupiscentiam incitat. Mulier vero nupta se decenter potest ornare, quatenus viro complaceat, ne ea contempta in adulterium ruat. Ceteræ autem feminæ, quæ viros non habent, si se ideo ornent ut virorum libidinem provocent, mortaliter peccant ; sed si cultus vestium sit ex quadam vanitate vel levitate, non est semper peccatum mortale. Et idem judicium est de viris.
Præterea inter præcepta Decalogi prohibetur adulterium, tam illud quod mente concipitur, quam quod opere exercetur :2 quia maxime contrariatur dilectioni fraternæ, quoniam rem alienam sibi usurpat. Adulterium vero est intemperantiæ species. Sed quoniam præcepta Decalogi sunt quædam communia divinæ legis principia ; ideo inter ea dari non potuit præceptum affirmativum commune de temperantia, quoniam usus ejus variatur secundum diversa tempora, ut Augustinus testatur. De virtutibus autem temperantiæ annexis, ponuntur quædam præcepta prohibitiva effectuum vitiorum quæ virtutibus illis opposita sunt.
Footnotes
Chapter 512 of 761