Skip to the text

Articulus 225

De his quæ specialiter pertinent ad aliquos homines : 1. An prophetia ad cognitionem pertineat. 2. An sit habitus. 3. An sit tantum futurorum contingentium. 4. An omnia noscat. 5. An discernat ea quæ divinitus scit, ab aliis. 6. An possit ei subesse falsum.

  1. TRIPLEX est autem hominum differentia, quantum ad ea quæ ad actus et habitus animæ rationalis pertinent.1 Una, secundum diversas gratias gratis datas : divisiones enim gratiarum sunt, secundum Apostolum, quia alii datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, etc.2 Alia est secundum diversam vitam, videlicet contemplativam atque activam. Tertia, secundum diversitatem officiorum et statuum : dedit enim Deus, teste Apostolo, quosdam quidem Prophetas, quosdam autem Apostolos, etc.3 — Prophetia autem proprie et principaliter in cognitione consistit. Dicuntur namque Prophetæ a πρό, quod est procul, et φανός, quod est apparitio, quoniam ea quæ procul sunt a notitia hominum, Deo revelante cognoscunt.4 Unde qui nunc dicitur Propheta, olim vocabatur Videns (primo Regum). Et gentiles prophetas nominabant vates, a vi mentis. Sed quia prophetia ordinatur ad ædificationem Ecclesiæ utilitatemque hominum, ideo secundario pertinet ad locutionem. Nam secundum Isidorum, dicuntur Prophetæ quasi præfatores. Et quoniam quæ divinitus revelantur, humanam rationem transcendunt, nec probari ab homine possunt; propterea tertio ad prophetiam spectat operatio miraculorum, velut confirmatio visionis propheticæ. Et sic in libro Ecclesiastici legitur Eliseus etiam mortuus prophetasse, ratione miraculi prophetias ejus corroborantis.5 Requiritur quoque ad prophetiam, ut elevetur intentio mentis ad percipienda divina: quod fit per instinctum Spiritus Sancti: et sic ad prophetiam pertinet inspiratio. Secundo exigitur divinorum perceptio per revelationem divinam.

  2. Denique ad prophetiam concurrit supernaturale lumen, quod Deus menti infundit. Sed lumen aliquod inesse potest alicui dupliciter, scilicet: Per modum formæ permanentis, quemadmodum est lumen in sole: et sic habitus est in anima. Secundo, per modum passionis seu impressionis transeuntis: et ita est lumen in aere, qui nova semper illuminatione eget; sicque lumen prophetale inest Prophetis, et non primo modo: non enim possunt pro suo beneplacito prophetare, quemadmodum de Eliseo patet; sed nova semper illustratione egent.6 Itaque prophetia non est proprie habitus, sed dispositio quædam.—Advertendum autem, quod omne donum gratiæ hominem elevat ad aliquid quod est supra naturam humanam: Vel, quantum ad substantiam actus, ut miracula facere, etc. Et ad talia non datur donum habituale: nam habitus, secundum Averroem, est quo quis operatur quum vult. Vel, quantum ad modum actus, sicut Deum diligere, et ea quæ in creaturis apparent cognoscere. Et ad talia Deus habituale donum infundit.

  3. Porro, quia prophetica visio est per lumen divinum, quo cognosci omnia possunt, tam divina quam humana, spiritualia et corporalia, naturalia atque moralia; ideo revelatio prophetica ad omnia illa se extendit. Sed ex quo prophetia est proprie horum quæ a cognitione hominum procul sunt, ideo aliqua tanto magis proprie ad prophetiam attinent, quo longius a notitia humana consistunt. Horum autem est triplex gradus. Primus, prout ea quæ unus actualiter percipit sensu vel intellectu, alius longe distans Deo pandente cognoscit. Et sic Eliseus vidit quid Giezi egit.7 Et sic cogitatio unius alteri innotescit. Secundus autem gradus est horum quæ omnem naturalem agnitionem transcendunt, non ex parte suæ cognoscibilitatis, sed humanæ defectibilitatis, ut est mysterium superbenedictissimæ Trinitatis. Tertius vero est gradus eorum quæ ab omnium hominum cognitione procul sunt ex se ipsis, quemadmodum futura contingentia, quorum non est veritas determinata: et hæc propriissime ad prophetiam pertinent. Unde prophetia proprie dicitur revelatio futurorum eventuum contingentium. Et quando de præteritis vel præsentibus quidpiam nuntiat, nominis sui rationem perdit, secundum Gregorium.

  4. Non autem cognoscunt Prophetæ omnia; sed quantum Deus eis revelare dignatur.

  5. Præterea corda Prophetarum dupliciter a Deo instruuntur, videlicet: Per revelationem expressam: et talia certissime sciunt esse a Deo, et discernunt Prophetæ quid proprio spiritu, et quid Spiritu Sancto prædicunt. Aliquando autem, per quemdam instinctum, quem mentes hominum quandoque etiam nescientes patiuntur: et tunc discernere nequeunt an hoc quod interius vident sit ex Spiritu Sancto vel ex proprio cogitatu, quia non omnia quæ a Deo infunduntur, sub prophetica certitudine cadunt, præsertim quum talis instinctus sit quid imperfectum in genere prophetiæ. Unde Gregorius super Ezechielem asserit, quod sancti Prophetæ interdum, dum consuluntur, quædam ex proprio spiritu proferunt, quæ propter magnum usum prophetandi sibi a Deo arbitrantur infusa; et ne ex hoc errandi occasio detur, citius a Spiritu Sancto corripiuntur.

  6. At vero, quum prophetia sit quædam divinæ notitiæ participatio, et secundum Hieronymum, divinæ præscientiæ signum, non potest ei subesse falsum; sed vera sunt omnia quæ continet. — Verumtamen Deus prænoscit futura dupliciter, utpote: in se ipsis, prout ei præsentialiter patent; et secundo, secundum ordinem ad suas causas. Quandoque autem revelat Prophetis futurum aliquod, quantum ad primum modum: et tunc semper impletur. Aliquando vero, quantum ad secundum: et sic non semper impletur, quia Deus ordinem causarum impedire potest. Et sic prophetia Isaiæ de morte Ezechiæ, Jonæ quoque de subversione Ninive, non fuit impleta.8 Nihilo minus prophetia semper est vera: intelligenda est enim secundum comparationem quam habet ad causas rerum proprias, vel in ordine ad Deum. Unde hæc conditionalis est vera: Si aliquid est prophetatum, erit. Intelligitur enim futurum de necessitate non respectu nostri, circa quos contingenter se habet, sed ut consideratur in suo præsenti, prout subjicitur divinæ præscientiæ.

Footnotes

  1. Quæstio 171. ↩

  2. 1 Cor. xii, 4, 8. ↩

  3. Ephes. iv, 11. ↩

  4. 1 Reg. ix, 9. ↩

  5. Eccli. XLVIII, 14. ↩

  6. IV Reg. iv, 27. ↩

  7. IV Reg. v, 26. ↩

  8. Vs. xxxviii, 1. Jonæ III, 4. ↩

Chapter 513 of 761