Skip to the text

Articulus 226

  1. Utrum prophetia sit naturalis. 2. An fiat mediantibus angelis. 3. An requiratur ad eam dispositio naturalis. 4. An bonitas morum. 5. An sit aliqua prophetia a dœmonibus. 6. Utrum prophetœ dœmonum aliquando dicant verum.

  2. FUTURA autem cognoscere in se ipsis, Deo est proprium.1 Possunt tamen quædam futura præsciri humano ingenio, secundum quod considerantur in suis causis, ex quibus, vel semper, vel ut sæpius causantur; sed respectu horum non dicitur prophetia, quoniam visio prophetalis est horum quæ omnem naturalem transcendunt notitiam. Unde prophetia non est naturalis; sed sicut Petrus ait: Spiritu Sancto inspirati sancti Dei homines locuti sunt.2

  3. Et quoniam quæ a Deo sunt, ordinate fiunt;3 ideo illuminationes divinæ atque propheticæ manifestantur hominibus ministerio angelorum, qui medii inter nos Deumque consistunt: et hoc Dionysius asserit. Nam gratiæ gratis datæ, quamvis attribuantur Spiritui Sancto tanquam primo principio, tamen operatione secundarum causarum mediante donari possunt. Sed in voluntatem directe non agit nisi Deus: et ergo amicos efficere Dei per infusionem caritatis, est solum immediate a Deo.

  4. Denique Deus in sua actione nihil præsupponit; sed simul potest producere et formam et dispositionem ad eam, imo et subjectum amborum, tam in rebus naturalibus quam in spiritualibus effectibus. Ideoque ad infusionem visionis propheticæ non necessario exigitur dispositio aliqua prævia; sed potest Deus illam simul conferre cum revelatione divina, et impedimenta ad prophetiam, ut est insania, vel ad actum ejus, ut sunt vehementes passiones, simul auferre.

  5. At vero bonitas morum attendi potest secundum duo, videlicet: secundum interiorem ejus radicem, quæ est gratia gratum faciens; et quantum ad interiores animæ passiones exterioresque actus. Prophetia autem esse potest sine caritate, quia intellectum concernit, cujus actus præcedit actum voluntatis, quam perficit caritas. Item prophetia ordinatur ad ædificationem Ecclesiæ; caritas vero, ut uniat animam Deo. Hæc autem duo separari possunt. Unde prophetia haberi potest sine bonitate morum, quantum ad primam ejus radicem, quæ est gratia gratum faciens. Sed malitia morum impedit eam quoad secundum, puta per relationem ad inordinationem passionum et pravitatem vitæ. Nam ad prophetiam exigitur maxima elevatio mentis ad spiritualium contemplationem.

  6. Amplius, quoniam intellectus dæmonum naturali ordine superior est intellectu humano, ideo quædam futura sua subtilitate prænoscit, quæ hominibus revelare potest. Propter quod aliqui dicuntur prophetæ mali, non autem prophetæ simpliciter : nam tales sunt dæmoniaci vel arrepticii, aut falsi prophetæ, secundum Augustinum.

  7. Insuper, sicut se habet bonum in rebus, ita et verum in cognitione. Sicut ergo nihil esse potest in rebus totaliter malum, sic nec est cognitio aliqua quæ non habeat aliquid veritatis. Sicut enim seducitur appetitus propter apparentiam boni, sic fallitur intellectus propter apparentiam veri. Et igitur dæmoniorum prophetæ quædam vera annuntiant, quatenus per hoc melius fallere possint. Interdum quoque prophetæ diaboli quædam loquuntur ex instinctu Spiritus Sancti, ut Balaam. Deus enim utitur malis ad profectum bonorum. Sed et Sibyllæ multa vera prædixerunt de Christo.

Footnotes

  1. QUÆSTIO [172. ↩

  2. II Petr. 1, 21. ↩

  3. Rom. xiii, t. ↩

Chapter 514 of 761