Articulus 227
An Prophetæ videant Dei essentiam. 2. An cognitio de Christo prophetalis fiat per influentiam specierum, vel luminis tantum. 3. An sit semper cum alienatione a sensibilibus. 4. An prophetia sit semper cum cognitione eorum quæ prophetantur.
DEI autem essentiam Prophetæ non vident, quum divina essentia sit beatitudinis objectum.1 Prophetæ autem non sunt perfecte beati.2 Prophetia quoque evacuabitur, sed visio divinæ essentiæ in patria manet.
Denique circa cognitionem mentis, ad quam pertinet prophetia, duo considerantur, videlicet acceptio sive repræsentatio rerum, et judicium de eisdem. Quorum primum fit per species quasdam, quæ naturali ordine objiciuntur primo sensui, secundo imaginationi, tertio intellectui possibili. Species vero in imaginatione sunt non solum secundum quod accipuntur a sensibilibus, sed etiam transmutantur diversimode : vel propter transmutationem corporalem, quemadmodum in dormientibus atque amentibus; vel secundum rationis imperium ordinantis phantasmata ad aliquid cognoscendum : et secundum hoc resultant in intellectu possibili diversæ species intelligibiles. Judicium autem rationis fit per intellectuale lumen. — Per prophetiam vero aliquid homini datur pertinens ad utrumque. Datur enim specierum influxio ad repræsentandum, et intellectualis lucis infusio ad judicandum. Judicium quoque est principalius et completivum in prophetia, quia sine ipso non dicitur revelatio perfecte prophetica. Unde Pharao et Nabuchodonosor non erant prophetæ, licet eis aliquid divinitus repræsentabatur; sed Joseph et Daniel qui illud judicabant. Qui autem in utroque præcellit, maxime vocatur propheta, secundum Augustinum. — Repræsentantur autem cordibus Prophetarum interdum quædam formæ exterius mediante sensu, quemadmodum Daniel vidit scripturam parietis, quam Deus Balthasar ante ostendit : quandoque autem per formas imaginarias, vel a Deo impressas, vel a sensu receptas, sed divinitus ad aliud ordinatas (sicut Jeremias vidit ollam succensam);3 vel imprimendo species intelligibiles menti, ut in Salomone, qui sapientiam a Deo percepit. Lumen vero intellectuale aliquando datur ad intelligendum quæ ab aliis dicta sunt, ut Joseph : ad quod spectat interpretatio sermonum. Itaque visio prophetalis quandoque fit per solam influentiam luminis, quandoque autem per species de novo impressas aut aliter ordinatas.
Elucescit ergo, quod prophetica visio fit secundum quatuor, scilicet secundum impressionem sensibilium formarum, secundum influxum intelligibilis lucis, secundum infusionem intelligibilium specierum : secundum quæ tria non oportet fieri alienationem a sensibilibus in Prophetis, ut patet in Moyse qui vidit rubum ardentem;4 et judicium intellectus in nobis perficitur per conversionem ad rerum phantasmata. Quarto ergo fit cognitio Prophetarum per formas imaginarias : et sic necesse est alienationem seu abstractionem a sensibilibus fieri, ne talis apparitio referatur ad ea quæ exterius sunt. Hæc vero abstractio duplex est : perfecta, ut quum homo nihil a sensibilibus percipit; et imperfecta, ut dum quis aliquid a sensibilibus percipit, nec tamen illud a ceteris quæ imaginarie repræsentantur, discernere potest. Quod autem ait Apostolus, Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt, intelligendum est quantum ad denuntiationem propheticam :5 quia ex proprio sensu loquuntur quæ ipsis ostensa sunt, non mente turbata, ut arrepticii, sicut Priscilla et Montanus mentiti sunt; sed in revelatione prophetica subjiciuntur Prophetæ spiritui prophetiæ, id est dono prophetico.
Insuper, sicut præhabitum est, Prophetæ non semper cognoscunt quid a Deo receperint, sed quando est perfecta ratio prophetiæ, tunc cognoscunt quæ divinitus infunduntur.
Footnotes
Chapter 515 of 761