Skip to the text

Articulus 228

1. De divisione prophetiæ. 2. An sit aliqua altior quam imaginaria. 3. De diversitate graduum ejus. 4. An Moyses fuerit eximius Prophetarum. 5. An aliquis comprehensor possit esse propheta. 6. Utrum prophetia creverit secundum temporis processum.

  1. SPECIES insuper prophetiæ traduntur.1 Nam alia est prophetia comminationis, quæ non semper impletur, quia objectum ipsius est aliquid divinitus cognitum secundum ordinem ad suam proximam causam, quæ utique impediri potest. Alia est prophetia prædestinationis, quæ est de rebus prout cognoscuntur a Deo in se ipsis, et ut fiendæ sunt per ipsum. Si vero sit de rebus a Deo agnitis, tamen per liberum arbitrium hominis faciendis, sic est prophetia præscientiæ, quæ esse potest bonorum atque malorum.

  2. Præterea prophetia quæ fit secundum solam intellectualem inspirationem, omnibus est præstantior : est enim purior et evidentior, et futuræ visioni in patria vicinior. Item visio imaginaria ordinatur ad intellectualem tanquam ad principaliorem atque finalem. Quia tamen in ratione prophetiæ quædam obscuritas comprehenditur, ideo illi magis nominantur prophetæ qui imaginarias visiones habuerunt. Hagiographi autem, sicut David, Job, Salomon, etc., altiores illuminationes habebant, licet minus proprie dicantur prophetæ. Verumtamen illustratio omnis in præsenti vita est cum aliquali velamine phantasmatum : quia secundum Dionysium, impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum tectum. Sed interdum sufficiunt phantasmata quæ communi modo a sensibilibus abstrahuntur; nec exigitur alia visio imaginaria divinitus procurata : et tunc dicitur visio prophetica fieri sine visione imaginaria.

  3. Denique ad prophetiam magis spectat cognitio quam operatio. Et ergo infimus gradus prophetiæ est, quum quis ex interiori instinctu movetur ad aliquid faciendum, sicut de Samsone scribitur :2 Irruit in eum Spiritus Domini, et soluta sunt vincula ejus, etc. Secundus gradus est, quum quis ex interiori lumine illuminatur ad cognoscendum aliqua, quæ naturalem rationem non excedunt. Et hi duo gradus non attingunt ad veram prophetiæ rationem : non enim pertingunt ad supernaturalem veritatem. — Prophetia vero quæ fit per imaginariam visionem, primo diversificatur quia aliqua fit in somno, aliqua in vigilia : et hæc, scilicet in vigilia, est major et altior, quoniam major ostenditur virtus luminis, quæ animam circa sensibilia occupatam rapit ad spiritualium contemplationem, quam quæ animam ab illis abstractam in dormiente illustrat. Secundo, diversificatur ex parte signorum imaginabilium. Verba namque primum locum sortiuntur inter signa. Ideoque prophetia illa est altior, dum Propheta audit sibi colloquentem in vigilia vel in somno, quam quum videt res aliquid significantes. Tertio diversificatur: quandoque enim aliquis videt aliquem sibi colloquentem, aut aliquid demonstrantem. Hic enim gradus est altior, quia per eum magis appropinquatur ad causam revelantem. Quarto diversificatur gradus prophetalis: nam quo major est qui videtur, eo prophetia est altior. Aliquando enim apparet in specie hominis, aliquando in forma angeli, interdum in imagine Dei. — Prædictis vero gradibus eminet tertium genus prophetandi, quod consistit in sola intellectuali illustratione, quod propter suam excellentiam excedit rationem prophetiæ. Et idcirco gradus prophetiæ proprie sumptæ, attenditur secundum diversitatem imaginariæ visionis.

  4. Porro, quamvis quidam Propheta in aliquo fuit major Moyse, tamen simpliciter Moyses erat omnibus Prophetis sublimior in perfectione prophetali. Nam juxta prædicta, in visione prophetica pensatur cognitio tam intellectualis quam imaginaria, et denuntiatio atque confirmatio per miracula. Moyses autem fuit sublimior quantum ad intellectualem visionem: quia secundum Augustinum, vidit divinam essentiam, sicut et Paulus. Unde dicitur de Moyse: Palam, et non per ænigmata vidit Deum. Item ex parte visionis imaginariæ excellit:34 nam quasi ad nutum audivit et vidit angelum in specie Dei sibi loquentem, etiam vigilando. Sed et ex parte denuntiationis præcedit: quoniam toti populo Judæorum loquebatur; et iterum, maxima fecit miracula. Verumtamen in hoc David Moysen superat, quia incarnationis Christi mysteria plenius novit atque expressit: et quoad hoc dicitur Prophetarum eximius.

  5. Sciendum quoque, quod Beati in patria dici non possunt prophetæ: non enim cognoscunt veritatem supernaturalem et procul exsistentem, vel in effectibus suis resplendentem, sed sicut præsentem, quemadmodum ait Scriptura:5 Habitabunt recti cum vultu tuo. Nec revelatio futurorum angelis facta dici debet prophetica: non enim revelatur eis ut procul exsistentibus, sed sicut Deo perfecte unitis.

  6. Amplius, revelatio prophetica secundum temporis processum crevit. Major enim fuit sub lege quam ante legem, et tempore gratiæ maxima facta est. Unde Moysi dixit Deus: Nomen meum Adonai non indicavi eis (puta prioribus Patriarchis).6 Quod nomen significatur per hoc quod dicitur, Ego sum qui sum: in quo divinæ naturæ simplicitas revelata est Moysi;7 et propter hujus nominis venerationem Judæi significant prædictum nomen per hoc nomen, Adonai. Et sciendum, quod tempore Abrahæ cœperunt homines a cultu et fide unius Dei recedere. Item non invenitur aliquis Propheta librum conscripsisse ante Isaiam. Hoc dicit Thomas.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 174. ↩

  2. Judic. xv, 14. ↩

  3. Exod. xxxiii, 9, 11. ↩

  4. Num. xii, 8. ↩

  5. Ps. cxxxix, 14. ↩

  6. Exod. vi, 3. ↩

  7. Exod. iii, 14. ↩

Chapter 516 of 761