Skip to the text

Articulus 229

  1. An anima hominis rapiatur ad divina.

  2. Ad quam potentiam pertineat raptus.

  3. An Paulus in raptu viderit divinam essentiam. 4. An fuerit alienatus a sensibus.

  4. Utrum anima ejus pro tunc fuerit a corpore separata. 6. Quid circa hoc sciverit et ignoraverit.

  5. RAPTUS denique violentiam quamdam importat, quæ dupliciter consideratur, scilicet:1 ex parte finis qui est contrarius naturali inclinationi, quemadmodum motus lapidis sursum; secundo ex parte modi, ut si lapis projiciatur deorsum citius quam sua natura habet. Itaque anima quando elevatur ad spiritualia per alienationem a sensibilibus, rapitur et violentiam patitur, non ex parte termini, sed modi: nam naturalis ejus processus est, ex sensibilibus ad spiritualia progredi; sed divinis stare intentam, non est contra animæ rationalis naturalem inclinationem.

  6. Proprie autem pertinet raptus iste ad intellectum. Nam motus voluntatis est quædam inclinatio in appetibile bonum; raptus vero est præter propriam inclinationem. Et ergo ex parte objecti, seu termini, raptus intellectum concernit. Sed raptus quantum ad suam causam, procedere potest ex appetitiva potentia, quia ex vehementi affectu ad aliquid potest quis ab omnibus aliis alienari: raptus vero causat delectationem in affectu. — Sciendum vero, quod raptus aliquid addit ad ecstasim. Dicitur enim ecstasis simplex excessus a se ipso, et pertinet ad voluntatem, quia est actus amoris. Nam secundum Dionysium, divinus amor ecstasim facit; et secundum eumdem, Deus extra se ipsum fit, propter superabundantiam amativæ bonitatis, universis providendo. Raptus autem superaddit violentiam quamdam.

  7. Præterea anima Pauli in raptu vidit divinam essentiam, secundum Augustinum libro de Videndo Deum, et duodecimo super Genesim ad litteram. Quod etiam verba Pauli ostendunt, dum asserit se ineffabilia verba audisse. Quidam tamen oppositum hujus dixerunt; sed irrationabiliter. Rapitur autem mens humana ad contemplanda divina tripliciter, scilicet: Per formas imaginarias, sicut Petrus vidit vas quoddam, etc.2 Secundo, per effectus intelligibiles, ut in David, qui dixit:34 Ego dixi in excessu meo. Tertio, per ipsius divinæ essentiæ contuitionem, sicut in Paulo et Moyse: qui pro tunc erant beati, non habitualiter, sed secundum actum transeuntem; eratque in ipsis pro tunc lumen gloriæ, sine quo Dei essentia conspici nequit; nec fuit in ipsis pro tunc actus fidei vel spei, sed habitus. Decuit enim, ut sicut primus legislator Judæorum vidit Deum per essentiam in vita præsenti, sic et Paulus gentium doctor Deum ad tempus conspiceret. — Demum tertium cœlum, ad quod se raptum testatur Apostolus, uno modo accipitur cœlum corporeum, puta empyreum:5 ad quod ideo se asserit raptum, quia ipsum est locus Beatorum, et vitam quam in ipso sortiuntur Beati Deus ei ostendit. Secundo, potest exponi tertium cœlum quædam visio supermundana et intellectualis. Et quoniam talem Dei contemplationem vehemens delectatio sequitur, ideo se addit raptum in paradisum, id est locum voluptatis divinæ cœlestem.

  8. At vero intellectus humanus in omni suo actu naturaliter se convertit ad phantasmata; et quando a phantasmatibus prorsus abstrahitur, tunc a sensibus alienatur. Eum autem qui Dei essentiam videt, oportet omnino a phantasmatibus abstrahi, quia per nullum phantasma, imo per nullam formam creatam, potest divina cerni essentia. Itaque Paulus in illo raptu erat omnino alienatus a sensibus. Prædicta vero Dei visione cessante, remanserunt in anima Pauli quædam similitudines intelligibiles rerum, per quas memor exstitit eorum quæ vidit.

  9. Insuper, non fuit necesse animam Pauli a corpore separari propter raptum. Status enim hominis non mutatur propter raptum, sed actualis conditio. Et etiam, quamvis anima actualiter elevetur supernaturali modo in Deum, tamen perseverat naturalis habitudo ejus ad corpus: quæ in hoc consistit, quod est conversiva ad phantasmata, ratione cujus est naturalis forma corporis.

  10. Præterea, quod ait Apostolus se nescire utrum in corpore raptus sit vel extra corpus, dupliciter exponi potest.67 Primo, quod Apostolus ignoraverit an corpus ejus fuit simul raptum cum anima in tertium cœlum, vel non: sicut de Ezechiele dicitur, quod adductus est in visionibus Dei in Jerusalem.8 Et hunc fuisse intellectum cujusdam Judæi refert Hieronymus in Prologo super Danielem; sed hunc sensum Augustinus reprobat. Ideoque dicendum, quod Apostolus scivit se raptum, ignorans tamen an anima sua erat separata a corpore, an non. Et hoc Augustinus post longam inquisitionem, duodecimo super Genesim ad litteram, tandem concludit: Sed (ut ait Augustinus) dubitante de istis Apostolo, quis nostrum certus esse potest? Unde qui super hoc loquuntur, conjecturaliter potius quam certitudinaliter loquuntur.

Footnotes

  1. Quæstio 175. ↩

  2. Act. x, 11. ↩

  3. Ps. cxv, 11, sec. ↩

  4. Hebr. ↩

  5. II Cor. xii, 2. ↩

  6. II Cor. xii, 2. ↩

  7. Ibid. 2, 3. ↩

  8. Ezech. viii, 3. ↩

Chapter 517 of 761