Articulus 230
1. Utrum per gratiam linguarum detur homini omnium linguarum scientia. 2. De comparatione hujus doni ad prophetiam. 3. Utrum etiam in sermone consistat gratia gratis data. 4. Quibus hæc gratia competat.
DISCIPULIS autem primis Christi data est omnium linguarum scientia, quatenus fidem ejus per totum mundum diffunderent.1 Et tantum habebant singuli de omnium linguarum notitia, quantum ad aliorum salutem et informationem necessarium fuit; quamvis in propriis linguis potentiores exstiterunt quantum ad elegantiam et ornatum sermonis: quemadmodum Hieronymus dicit de Paulo in Prologo super Epistolas, quod epistolam ad Hebræos in proprio idiomate elegantius scripsit, etc.
Denique prophetiæ donum dignius est dono linguarum: consistit enim in interiori illuminatione mentis, donum vero linguarum refertur ad diversas voces proferendas, quæ sunt signa alicujus intelligibilis veritatis; item, quia prophetiæ donum ordinatur ad notitiam rerum, quæ præstantior est notitia vocum. Tertio, donum prophetiæ dono linguarum est utilius: et hoc Apostolus probat.2 Interpretatio autem sermonum ad donum prophetiæ reducitur, et est potior dono linguarum, juxta illud Apostoli: Major est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur.3
Præterea gratiæ gratis datæ dantur ad utilitatem aliorum.4 Quum ergo cognitio Dei quam homo a Deo accepit, aliis communicari non queat nisi mediante sermone; ideo datur gratia quædam, quæ dicitur gratia sermonum: per quam aliquis loquitur, non solum ut possit intelligi, quod spectat ad donum linguarum; sed etiam ut efficaciter loquatur, et hoc, tripliciter, scilicet: instruendo intellectum; et inflammando quoque affectum aliorum, inducendo eos quatenus verbum Dei libenter advertant, quod fit dum homo sic loquitur quod alios delectat; et tertio, ad hoc quod auditores ament quæ dicuntur et velint ea implere, quod facit qui sic loquitur quod alios flectit. Quæ omnia Spiritus Sanctus operatur interius, et utitur lingua hominis tanquam instrumento forinsecus.
Hæc autem gratia sermonum non competit mulieribus:5 quibus Apostolus docere prohibuit. Primo, quoniam mulier est subdita viro;6 docere autem convenit superiori. Secundo, ne ex mulierum sermone, audientis libido concitetur: quoniam mulieris colloquium quasi ignis exardescit.7 Tertio, quoniam mulier ut in pluribus, est in sapientia imperfectior atque in ratione debilior viro. Istud autem intelligendum est de usu sermonis ad totam Ecclesiam: nam mulier docere potest private unum vel paucos, familiariter colloquendo.
Footnotes
Chapter 518 of 761