Skip to the text

Articulus 231

1. De gratia miraculorum. 2. Quibus conveniat.

  1. GRATIA insuper faciendi miracula, necessaria erat Ecclesiæ ad confirmandam fidem de his quæ per donum linguarum atque sermonum docentur.1 Naturale quippe est homini intelligibilem veritatem agnoscere per effectus sensibles. Unde sicut per naturales effectus pervenitur, ductu rationis, ad quamdam Dei naturalem notitiam; sic per supernaturales Dei effectus, qui dicuntur miracula, pervenit homo ad supernaturales fidei veritates: ad quod non datur gratia habitualis, sicut nec ad prophetiam. Miracula autem, secundum Gregorium, quandoque facit homo quasi ex potestate (sicut Petrus occidit Ananiam et Saphiram, et Josue præcepit soli non moveri contra Gabaon);2 aliquando autem ex postulatione, ut quum oratio præmittitur. Tempore autem Antichristi non fient vera miracula secundum perfectam rationem miraculi: fient enim virtute naturalium causarum.

  2. Ex quibus elicitur, quod non solum boni facere possunt miracula vera, quum illa non fiant nisi virtute divina: quæ miracula efficit ad veritatis confirmationem, et sanctitatis aliquorum demonstrationem; sed etiam mali, per quos Deus veritatem quam prædicant, confirmat: et idcirco per eos fiunt miracula ad fidei confirmationem, non ad sanctitatis ostensionem, nisi forte aliquorum ad quorum invocationem miracula faciunt. Nunquam autem fieri possunt vera miracula a malis ad defensionem suæ perfidiæ, sive malitiæ.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 178. ↩

  2. Act. v, 1 et seq. Josue x, 12. ↩

Chapter 519 of 761