Articulus 232
De divisione vitæ in vitam activam et contemplativam. 2. Ad quam potentiam animæ pertineat vita contemplativa. 3. Utrum virtutes morales requirantur ad eam. 4. An consistat solum in uno actu. 5. An quælibet consideratio veritatis spectet ad eam. 6. An possit ad visionem divinæ essentiæ elevari. 7. De motibus contemplationis secundum Dionysium. 8. De ejus delectatione. 9. De duratione ipsius.
PORRO viventia appellantur, quæ ex se ipsis moventur et agunt:1 et ideo propria actio viventis potissime manifestat qualitatem et speciem vitæ ipsius. Proprium autem est homini per rationem intelligere. Intellectus vero est duplex, videlicet: contemplativus, cujus finis est ipsa cognitio veritatis; et practicus, qui ordinatur ad opus. Et ideo vita bipartitur: in activam, quæ competit his qui exterioribus operationibus sunt intenti; et contemplativam, quæ eos concernit qui contuendæ veritati præsertim insudant. — Hæc autem divisio vitæ intelligitur de vita humana, et sumitur secundum differentiam intellectus. Studia vero quæ ordinantur ad contemplationem veritatis, pertinent ad contemplativam vitam; et quæ referuntur secundum rationem ad necessitatem vitæ præsentis, ad vitam spectant activam. Augustinus tamen nono decimo de Civitate Dei, ponit tria genera vitæ, videlicet otiosum, id est contemplativum, actuosum, et ex utroque compositum; sed hoc tertium ad alia duo reducitur, et maxime ad id quod in se ipso magis abundat.
Vita insuper contemplativa est eorum qui principaliter intendunt speculationi veritatis.2 Intentio autem est actus voluntatis, quia est de fine, qui est voluntatis objectum. Vita ergo contemplativa quantum ad essentiam actionis pertinet ad intellectum; sed quantum ad id quod movet ad exercendum hujusmodi actum, pertinet ad voluntatem, quæ omnes inferiores animæ vires atque intellectum ad proprios actus movet.
Et quoniam contemplatio impeditur per vehementiam passionum, ideo virtutes morales, quarum est passiones sedare, pertinent ad vitam contemplativam dispositive, non autem essentialiter, quia finis earum non est veritatem agnoscere, sed bene activum efficere. Unde secundum Philosophum decimo Ethicorum, pertinent ad felicitatem activam.
At vero vita contemplativa humana (unde nunc sermo est) habet unum actum finalem atque præcipuum, a quo nomen et unitatem sortitur, qui est veritatis contemplatio. Sed quoniam homo ad simplicem veritatis contuitum, qui nomine contemplationis designatur, perducitur per actus inferiores, videlicet per acceptionem principiorum et deductionem ex eis; ideo et alii actus intellectus ad contemplationem concurrunt et secundario pertinent.
Pariformiter, ad contemplativam vitam primo atque præcipue pertinet divinæ veritatis agnitio, secundario quoque consideratio creaturarum, per quarum notitiam ad Dei contemplationem erigimur. Unde Augustinus in libro de Vera religione dicit: In creaturarum consideratione, non vana et peritura curiositas est exercenda, sed gradus ad immortalia dirigendus. — Ponit autem Richardus de S. Victore sex species contemplationis: quarum prima est secundum solam imaginationem, dum res corporales attendimus; secunda est in imaginatione secundum rationem, prout scilicet sensibilium ordinem et dispositionem consideramus; tertia est in ratione secundum imaginationem, puta dum ex sensibilium inspectione ad invisibilia sublevamur; quarta est in ratione secundum rationem, ut dum animus intendit invisibilibus, quæ imaginatio non cognoscit; quinta est supra rationem, ut quum ex revelatione divina panduntur quæ naturaliter sciri non valent; sexta est supra rationem et præter eam, utpote dum ea per revelationem agnoscimus quæ rationi repugnare videntur, ut mysterium supergloriosissimæ Trinitatis. Per hæc autem sex, designantur quidam gradus quibus ex creaturarum contemplatione ad divinam contemplationem pertingimus. — Secundum Bernardum vero, sunt quatuor species contemplationis. Prima est admiratio majestatis; secunda, consideratio judiciorum Dei, et hæc ad divinæ justitiæ considerationem nos promovet; tertia est beneficiorum; quarta, promissorum, quæ ad divinæ misericordiæ et bonitatis notitiam introducunt.
Denique dupliciter dicitur aliquis esse in hac vita: primo, actualiter, ut quum sensibus corporis phantasiaque utitur; secundo, potentialiter, ut quum ab istis per raptum alienatur. Nemo ergo potest in vita præsenti tantum per contemplationem proficere ut Dei essentiam videat, loquendo secundum primum modum essendi in vita hac; sed secundo modo potest, ut de Paulo prædictum est, cujus contemplatio media fuit inter visionem patriæ et vitæ præsentis.
Porro Dionysius, capitulo quarto de Divinis nominibus, comparat operationem intellectualem quæ habet uniformitatem et simplex est, motui circulari, secundum quem mobile circumfertur uniformiter circa centrum; actionem vero intellectualem de uno in aliud procedentem, sicut est discursus rationis, comparat motui recto; actum autem intellectus habentem aliquid uniformitatis cum processu ad alia, comparat motui locali obliquo. Motum quoque circularem attribuit Dionysius angelis, in quantum uniformiter sine principio et fine Deum conspiciunt; rectum, in quantum inferiores illuminant; obliquum, in quantum ex divina contemplatione ad inferiorum provisionem se extendunt.
Præterea contemplatio est delectabilis dupliciter, scilicet: ex parte operationis, quia unicuique est connaturalis actio delectabilis et appetibilis; et item ex parte objecti, ut quum quis rem amatam videt, vel mentaliter vel corporaliter. Et quo aliquis perfectiorem habet sapientiæ habitum aut scientiæ, eo est sibi delectatio major, quia difficultas agendi est minor, et res agnita notior. Unde Gregorius ait: Quum quis eum quem diligit viderit, in ejus amore amplius ignescit. Et hoc est maxime verum de contemplatione divinorum, de quibus ait Philosophus primo de Partibus animalium: Circa divinas illas et honorabiles exsistentes substantias, minores nobis sunt theoriæ; quæ tamen propter honorabilitatem intelligendi, delectabilius aliquid habent. Et Gregorius asserit: Vita contemplativa dulcedo valde amabilis est, quæ super se ipsam animam rapit, cœlestia aperit, spiritualia oculis cordis ostendit.
Præterea aliquid dicitur diuturnum dupliciter, videlicet ex sua natura, et quantum ad nos. Vita igitur contemplativa ex sua natura diuturna est, quum sit circa immortalia atque divina, et quia non habet contrarium. Nam delectationi quæ est in considerando, nihil est contrarium, secundum Philosophum. Sed et ex parte nostri esse potest aliquo modo diuturna : quia convenit nobis secundum immortalem partem nostræ substantiæ, quæ est anima; et quoniam in contemplatione corporaliter non laboramus. Tamen quia stare diu non possumus in alto, propter nostri intellectus imperfectionem; ideo in contemplatione cito interruptionem patimur. Unde Gregorius dicit : In suavitate contemplationis intimæ non diu mens figitur, quia ad se ipsam immensitate luminis reverberata revocatur. materia circa quam versatur conceptus interior. Dum ergo homo veritatem concipit ut per eam exteriorem actum disponat, spectat doctrina ad vitam activam; sed ad contemplativam attinet, dum homo intelligibilem veritatem intus concipit, in ipsa delectando et quiescendo.
Itaque, quoniam vita activa in exteriori actu consistit, qui si ordinetur ad contemplationis quietem, jam ad vitam pertinet contemplativam; ideo vita activa non manet in patria : nam et exteriores actus, si qui ibi erunt, ad contemplationem referentur. Ibi enim vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Illic Deus sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur : hoc munus, hic affectus, hic actus erit omnibus.
Footnotes
Chapter 520 of 761