Articulus 233
Utrum virtutes morales ad vitam activam pertineant. 2. An prudentia. 3. An doctrina. 4. De duratione ipsius.
MORALES autem virtutes ad vitam activam pertinent.1 Perficiunt enim hominem in agendis, passiones rectificando et operationes, in quibus vita activa consistit, tam in his quæ sunt ad se ipsum, quam in his quæ homo alii exhibet : in quibus justitia potissime locum habet, quia ejus est reddere cuique quod suum est.
Sed et prudentia, quum sit recta ratio agibilium, hoc habet officium, quod ejus cognitio ordinatur ad actiones virtutum moralium, et dirigit eas. Nam fines virtutum moralium sunt principia quædam prudentiæ. Ideoque prudentia ad virtutes morales, et ad felicitatem activam, ad quam virtutes morales ordinantur, pertinet.
Porro objectum doctrinæ est duplex : Unum videlicet, ex parte locutionis, et est ipse auditor. Et sic docere pertinet ad vitam activam. Aliud ejus objectum est
Footnotes
-
Quæstio 181. ↩
Chapter 521 of 761