Skip to the text

Articulus 234

  1. Utra vita sit dignior, contemplativa vel activa. 2. Utra majoris meriti. 3. An activa contemplativam impediat. 4. De ordine utriusque.

  2. LICET denique vita activa quoad aliquid esse possit vita contemplativa præstantior, tamen simpliciter vita contemplativa est dignior.1 Quod Aristoteles decimo Ethicorum octo rationibus probat: Primo, quoniam vita contemplativa convenit homini secundum optimum suum, scilicet intellectum, et est circa dignissima entia, puta intelligibilia; vita autem activa occupatur circa exteriora. Secundo, quoniam vita contemplativa potest esse magis continua, saltem secundum aliquem gradum. Tertio, quia est delectabilior. Quarto, quia in vita contemplativa est sibi homo magis sufficiens, paucioribus egens. Quinto, quia vita contemplativa diligitur propter se; activa vero ordinatur ad aliud. Sexto, quia vita contemplativa in quadam vacatione atque quiete consistit. Septimo, quoniam ipsa est secundum divina; activa vero est secundum humana. Octavo, quia vita contemplativa competit homini secundum id quod sibi est proprium, videlicet rationem; in actibus autem vitæ activæ communicant inferiores animæ vires quæ sunt nobis et brutis communes. Nonam rationem Christus adjungit: quoniam vita contemplativa non auferetur quemadmodum activa, sed hic inchoatur et in patria consummatur. In casu tamen, utpote propter necessitatem vitæ præsentis, quandoque magis eligenda est vita activa. Nam et secundum Philosophum, melius est indigentibus ditari quam philosophari. Utraque autem vita ad prælatos pertinet, et maxime contemplativa. Dicit enim Gregorius in Pastorali: Sit rector actione præcipuus, in contemplatione præ cunctis suspensus.

  3. Porro vita contemplativa ex suo genere est magis meritoria quam activa, quum sit directius circa Deum intenta, et ad ejus dilectionem extenta: caritas autem est radix promerendi. Sed vita activa directe est circa dilectionem proximi, tamen propter Deum:2 nam occupatur circa frequens ministerium. Et istud Gregorius asserit super Ezechielem. Potest nihilo minus aliquis in operationibus vitæ activæ plus mereri quam alius in vitæ actibus contemplativæ: scilicet quando propter abundantiam divini amoris, quatenus Dei voluntas impleatur ad gloriam suam, sustinet a contemplationis dulcedine ad tempus separari, ut Paulus.3 In præmio quoque accidentali præcedere potest vita activa, in quantum laboriosior est.4

  4. Porro vita activa, in quantum interiores animæ passiones componit et ordinat, contemplativam juvat, sed ratione exterioris occupationis eam sæpius impedit.

  5. Item, vita contemplativa est prior activa, secundum perfectionem et ex sua natura, quum ad rationem pertineat, quæ vitam activam dirigit, et melioribus quoque insistit. Sed vita activa est prior secundum viam generationis, seu quoad nos: nam ipsa disponit hominem ad vitam contemplativam. Non enim est prius quod spirituale, sed quod carnale.5

Footnotes

  1. Quæstio 182. ↩

  2. Luc. x, 40. ↩

  3. Rom. ix, 3; ↩

  4. Philipp. 1, 24, 25. ↩

  5. I Cor. xv, 46. ↩

Chapter 522 of 761