Articulus 235
Quid faciat in hominibus statum. 2. Utrum diversi status ac diversa officia esse in hominibus debeant. 3. De differentia officiorum. 4. De differentia statuum.
STATUS præterea proprie importat quamdam positionis differentiam, secundum quam aliquid disponitur juxta modum suæ naturæ cum quadam immobilitate:1 sicut quum homo stat erectus. Ea ergo quæ cito variantur atque extrinseca sunt, non constituunt in homine statum, ut sunt divitiæ, paupertas, prælatio, esse plebeium, etc.; sed quæ respiciunt obligationem personæ hominis, scilicet prout est aliquis sui vel alieni juris: et hoc, non ex levi causa, aut de facili mutabili, sed ex aliquo permanente principio. Et quoniam hoc pertinet ad libertatem et servitutem; ideo status proprie spectat ad libertatem vel servitutem, sive in spiritualibus sive in corporalibus, et in sua ratione importat conditionem alicujus istorum.
Sunt demum in Ecclesia diversi status atque officia propter tria. Primo, ad perfectionem Ecclesiæ, quatenus gratia capitis, scilicet Christi, participetur a membris diversimode et per partes, in quo ordo decens consistit: nam plenitudo gratiæ Christi participari non valet, nisi hoc modo. Et ideo ait Apostolus:2 Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, etc. Secundo, propter necessitatem actionis, quia oportet diversos ad diversa deputari officia, quatenus omnia ordinate fiant. Tertio, istud attinet ad majorem decorem Ecclesiæ: in cujus figura legitur regina Saba non habuisse spiritum, videns ordinem ministrorum Salomonis.3
Denique, secundum hæc tria ad quæ ordinatur diversitas membrorum Ecclesiæ, accipitur triplex fidelium distinctio.
Una videlicet, per respectum ad perfectionem : et ita accipitur differentia statuum, prout quibusdam quidam perfectiores sunt. Alia, per respectum ad actionem : et hæc est officiorum distinctio, per quam diversi diversis actibus deputantur. Tertia, per respectum ad ordinem pulchritudinis ecclesiasticæ : et sic sumitur diversitas graduum, utpote quum in eodem statu sive officio est alius perfectior alio. Sic ergo officia distinguuntur per actus, id est formalem actuum diversitatem, qui ordinantur et referuntur ad alium. Dicit enim Isidorus : Officium est ut quisque illa agat quæ nulli noceant et omnibus prosint.
- Porro libertas in spiritualibus est duplex sicut et servitus : una enim est servitus peccati, alia autem justitiæ; una quoque est libertas a peccato, quæ est vera libertas, quia peccatum est contra id quod est secundum naturam; alia est libertas a justitia, quæ non est vera libertas, sed misera servitus. Servire autem peccato vel justitiæ ex habitu bono vel malo, causatur per humanum studium. In omni vero studio hominis est principium, medium, et terminus. Ideo status spiritualis servitutis ac libertatis secundum tria distinguitur, scilicet : secundum principium, ad quod spectat status incipientium; et medium, quod concernit status proficientium; et finem, ad quem attinet status perfectorum. Et secundum ista ponitur etiam triplex gradus caritatis, sicut ante prædictum est.
Footnotes
Chapter 523 of 761