Articulus 236
Utrum perfectio attendatur secundum caritatem. 2. An possit homo in præsenti esse perfectus. 3. In quo magis consistat perfectio. 4. An omnis perfectus sit in statu perfectionis.
CARITAS vero quum sit animæ vita, et in patria perseverans, omniumque finis virtutum, merito dicitur id secundum quod perfectio ipsa attenditur.1
Perfectio denique caritatis est triplex. Una, quum Deus tantum amatur quantum amabilis est : et sic nullius puræ creaturæ dilectio est perfecta. Secunda, quum quis semper actualiter tendit in Deum secundum totum posse suum : et hæc est perfectio caritatis in patria. Tertia est per quam impedimenta actus dilectionis abjiciuntur, quæ sunt cupiditas et peccata. Et ista in præsenti vita haberi potest dupliciter : Uno modo, excludendo omne quod caritati contrariatur, videlicet omne peccatum mortale. Talis autem perfectio ad salutem necessaria est. Secundo modo, illa excludendo quæ actum caritatis impediunt fervoremque minuunt. Et hæc est perfectio eorum qui consilia tenent.
Insuper, sicut dictum est, perfectio vitæ humanæ essentialiter consistit in dilectione Dei et proximi : de qua dantur duo præcepta, in quibus tota lex pendet et Prophetæ, et per consequens omnis perfectio.2 Caritas enim Dei sine mensura præcipitur : et ergo nihil ejus sub consilio derelinquitur. Secundario autem et instrumentaliter consistit perfectio in consiliis. Nam sicut cetera præcepta ordinantur ad caritatem, removendo ea quæ caritati contrariantur; sic consilia ordinantur ad eam, excludendo illa quæ actum caritatis impediunt.
Amplius, ad hoc quod homo adipiscatur statum servitutis vel libertatis, primo exigitur quædam obligatio ad serviendum, vel absolutio a servitute per quam liber efficitur. Secundo, requiritur ut hæc cum quadam solennitate fiant, quemadmodum alia quæ perpetuam firmitatem in Ecclesia sortiuntur. Unde in statu perfectionis dicitur aliquis esse, non quia perfectionem dilectionis adeptus est, sed quoniam ad illam se solenniter obligavit. Est autem possibile ut aliqui non solvant quod vovent, alii vero quæ non promiserunt adimpleant : ideoque aliqui sunt in statu perfectionis, qui perfectionem non habent; aliqui quoque eamdem sortiti sunt, qui tamen in statu perfectionis nequaquam consistunt.
Footnotes
Chapter 524 of 761