Skip to the text

Articulus 237

  1. An prælati et religiosi sint in statu perfectionis. 2. An omnes prælati sint in illo. 3. Quorum status sit perfectior, episcoporum vel religiosorum. 4. De comparatione quoque religiosorum ad plebanos et archidiaconos.

  2. RELIGIOSI præterea in statu perfectionis sunt, quoniam cum professione et benedictione solenni se adstringunt a sæcularibus rebus et licitis abstinere, ut possint Deo liberius puriusque vacare. Episcopi quoque, assumendo pastorale officium, obligant se ad ea quæ perfectionis exsistunt, ut scilicet animam suam ponant pro sibi commissis.1 Dicit enim Apostolus ad Timotheum: Confessus es bonam confessionem coram multis testibus (in tua ordinatione, secundum Glossam). Adhibetur quoque solennitas consecrationis cum professione, sicut quinto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ Dionysius pulchre deducit. Et ergo Dionysius episcopis et monachis attribuit singulariter esse in statu perfectionis.

  3. Denique non omnes prælati sunt in statu perfectionis, videlicet presbyteri atque diaconi curam animarum habentes. In his enim pensatur Ordo, qui refertur ad ecclesiasticum actum, et cura. Ex parte autem Ordinis, non obligantur ad perfectionem, nisi quantum ad occidentalem Ecclesiam, in qua sacros Ordines suscipientes, continentiam, quæ est pars perfectionis, promittunt. Similiter, ex parte curæ non ponuntur in statu perfectionis: possunt enim curam propria auctoritate relinquere, religionem intrando, ut dicitur in Decretis, vel simplicem præbendam accipiendo de licentia episcopi. Dicit quoque Hieronymus, quod olim non fuit distinctio inter presbyteros et episcopos: quod intelligendum est secundum convenientiam nominis, et non rei.

  4. Insuper, status episcoporum altior est statu religiosorum. Nam secundum Dionysium, in genere perfectionis episcopi se habent ut perfectores, religiosi vero ut perfecti: agens autem patiente præstantius est. Licet enim episcopi non semper omnia pro Christo relinquant secundum actum, tamen secundum præparationem animi debent ad hoc maxime esse parati, si honor Dei et salus, sive necessitas commissæ plebis hoc exigat. Nec obstat quod vita eorum est partim activa et circa proximos occupata: debent enim in contemplatione esse præcipui, secundum Gregorium, quatenus post contemplationem redeuntes, impleant illud quod scriptum est: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt.2

  5. At vero in presbyteris curatis et archidiaconis tria considerantur, scilicet: status, quia sunt sæculares; Ordo, quia sunt sacerdotes sive diaconi; et officium, quoniam curam habent animarum. Secundum statum igitur, religiosi excellunt eos; sed secundum alia, quandoque exceduntur, videlicet qui sacerdotes non sunt. Simpliciter tamen status religiosorum est dignior, quia perpetuo obligant se ad Dei obsequium perfectionisque studium. Illi autem non obligant se ad perpetuam curam animarum sicut episcopi; habent etiam curam animarum sub episcopo minus principalem ac particularem: et ergo secundum jura religionem ingredi possunt. Difficilius quoque est bene conversari in religione propter arctitudinem Regulæ, quam in sæculari cura, licet quoad exteriora pericula sit econverso. Plus autem peccat sacerdos sæcularis aliquid agens sanctitati contrarium, quam religiosus non sacerdos: nam ratione Ordinis ad dignissima deputatur Christi mysteria.

Footnotes

  1. 1 Tim. vi, 12. ↩

  2. Ps. CXLIV, 7. ↩

Chapter 525 of 761